867
Cur medicamenta igne parata aliis praestent.
In oleo aqua & sale plus virium quam in radicibus.
Extractiones hydrageri, sulphuris salis ante Theophrastum.
26 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
one, sed quòd materiam illius expurget. Non igitur similia medi¬
camenta propriè morbis opitulari fatemur, sed contraria: que pri¬
mariò, ac per se illos ipsos depellunt. Videtur Theophrastus sui
oblitus, quòd aliâs docuerit omnia medicamenta igne ita immu¬
tari, vt quamuis morbo similia fuerint: tamen naturam illis con¬
trariam acquirant. Potest enim chalcanthi liquor in ignem & aë¬
rem separari, sic vt sapor eius in lingua dulcis gratúsque, citra vl¬
lum ardorem, acrimoniam, & acorem euadat, percipiaturque. sic
etiam in piperis oleo fieri solet. Nec non hydrargyri frigus per
ignem similiter imminui potest, vt frigido morbo opituletur.
Quinetiam temperata auri natura, hac ratione morbis inter se
contrarijs mederi solet: ob quod sanè Theophrastus non imme¬
ritò medicamenta per Chemiam parata commendauit. meli¬
ora enim illa ignis beneficio redduntur, dum ex eo subtilior re¬
rum portio à crassiore seiungitur, probeque maturatur. Sic er¬
praeparata vires suas sine omni naturae incommodo efficaci¬
ter exercere possunt. Quemadmodum enim subtilior cibi succus
imbecilliori cuidam naturae vtilior, concoctúque facilior quàm
crassior eius materia existit, vt in caporum, vel perdicum contu¬
sis accidit: ita in omnibus medicamentis vsu venit, id quod non
solùm tempore Paracelsi, sed etiam longè ante illum à multis fuit
cognitum. Experiuntur etiam hodie recentiores in vniuscuius¬
que herbae & metalli oleo, aqua, & sale plus esse virium & effica¬
ciae, quàm in radicibus ipsorum, floribus & puluere. Quòd si ve¬
Chemica interdum desiderentur, non tamen ex radicibus, flo¬
ribus, succis, serapijs, & alijs confecta contemni debent. nam li¬
cet in illis plurimùm contineatur efficaciae: nihil tamen his inesse
nemo dixerit. MATHETES, Fuerúntne veteres omninò chemiae
imperiti? GERON, Nequaquam. sed extiterunt etiam ante illum:
qui liquorem aquosum, vulgo mercurium dictum, sulfur, & sa¬
lem ex herbis elicere: adhaec non solùm aquas, sed etiam olea po¬
tuerunt: vt in eorum scriptis deprehenditur. Quinetiam Gale¬
nus & Hippocrates benè habuerunt perspectum, quòd in cine¬
re, qui ex re qualibet post aquosum humorem & aëriam pingue
tudinem extractam reliquus manat, salsa materia contineatur.
Qui igitur remedia ex auro, argento, alijsque id genus preciosis
materijs, ob aegestatem à medicamentarijs redimere nequeunt:
vilioribus, quae faciliùs comparantur, non sine fructu vti pos¬
sunt, sed alia ratione, & modo, quàm hactenus in lalia, Gallia,
Germania & Anglia factitatum est. MATHETES, Eam mihi re¬
censeas obsecro?
GERON, Primùm medici ad aegros accersiti purgatiuncu¬
lam, aut