202
PHILOSOPHORVM
Geber libro tertio capite nonagesimo. Epilo¬
gatio totius. Quia pertractauimus huius ma¬
gisterij causarum sufficientiae experientias notas,
secundum nostri propositi sermonis exigentiam
restat nos ad complementum totius operis diui¬
ni peruenire in capitulo vno, & in summam con¬
trahere sermonis abbreuiati in capittulis disper¬
sum magisterium. Dicimus igitur quoniam to¬
tius operis intentionis summa non est nisi vt suma¬
tur lapis in capittulis notus, deinde vero cum ope¬
ris instantia assiduetur super illum opus sublima¬
tionis primi gradus, & per hoc mundatur à cor¬
rumpente impuritate. Et est scilicet sublimatio¬
nis perfectio, & cum ea subtilietur lapis donec in
vltimam subtilitatis puritatem deueniat, & vltimo
volatilis fiat, ab hinc vero cum fixionis modis fi¬
gatur, donec in ignis asperitate quiescat, & hic se¬
cundi praeparationis gradus meta consistit.
Sed & tertio similiter lapis administratur gra¬
du, qui in vltimo constat praeparationis comple¬
mento, scilicet vt iam fixum lapidem cum modis
sublimationis volatilem facias, et volatilem fixum
& fixum solutum, & solutum iterato volatilem,
& iterato volatilem fixum, quousque fluat & alte¬
ret in complemento solifico & lunifico certo. Ex
reiteratione igitur praeparationis huius gradus
V iij
Epilogatio
totius.
Sine instan¬
tia liboris
nihil.
Reiteratio
necessaria.