202
Proiectio.
Lapis com¬
ponitur ex
pluribus.
ROSARIVM.
tertij, in medicina resultat bonitatis alterationis
multiplicatio. Ex diuersitate igitur reiterationis
operis super lapidem in gradibus suis resultat mul¬
tiplicationis bonitatis alterationis diuersitas, vt
ex medicinis quędam quidem septuplum, quędam
vero decuplum, & quędam centuplum, quędam
vero millesimum & quędam in infinitum solifi¬
cum, et verum perfectionis lunificum transmutet
corpus. Ab hinc igitur & vltimo tentetur, vtrum
in perfectione consistat magisterium.
Attendat ergo quis proprietates actionis seu modos
compositionis elixir maioris, nos enim quęrimus
substantiam vnam facere, tamen ex pluribus aggrega¬
tam, coadunatam, fixam, quę super ignem posita ignis
eam non exprimat, & liquatis permisceatur & li¬
quescat cum ipsis, cum eo quod est in ea de substan¬
tia ingressibili, & permisceatur cum eo quod est
de substantia permiscibili, et consolidetur cum eo
quod est de substantia consolidatiua, & figatur cum
eo, quod est de substantia fixatiua, & non combura¬
tur ab his quae comburunt aurum & argentum,
et afferat consolidationes cum ignitione debita et
perfecta.
Non tamen eatenus, breui tempore intelli¬
gas, cum paucis diebus vel horis possit prima vi¬
ce restitui. Sed quod respectu aliorum medicorum
moder¬