867
Paracelsus ob linguae Graecae ignorantiam Hippocratem non poturit intelligere.
Paratelsus parum candidus in discipulos.
30 DE MEDICINA VETERI ET NOVA.
derit: cùm tamen nihil sit dictum, quòd non sit dictum prius.
Optarent sanè Galenici, vt libri illius, vel latinè, vel rgaecè con¬
scripti essent: quò faciliùs eum possent intelligere. Quia verò Ger¬
manico sermone, eóque non proprijs vocabulis, sed alienis sunt
compositi, sic vt ne discipuli quidem eius intelligant, quis rectè
de ipsis iudicare queat? MATHETES, Cur non sicut hominem
ruditum decet, lingua potiùs elegantiori illos conscripsit? GE¬
RON, Rectè quaeris: cùm ipse omnes linguas ex Caballa sua facilè
addiscere potuisset. sed maluit vulgo potiùs quàm eruditis &
probis viris inseruire. Quamuis autem nonnulli eius sectatores,
illos in latinam, graecam, & gallicam esse translatos dicant: in
nulla tamen earum vel excusi, vel manuscripti vsquam apparent
extántque. Cùm enim Theophrastus orbem hunc commenta¬
rijs suis indignum esse censuerit, eóque suo tempore nulli vel ami¬
co, vel discipulo illos comunicarit, sed intra muros potiùs inclu¬
serit, quis ipsos in aliam linguam conuersos fuisse credat? praeser¬
tim cùm nemo eadem propter obscuritatem intelligere potuerit.
MATHE. Nuncquid Paracelsus tam malè fidus in discipulos suos
famulósque extitit, vt quòd ab alijs accepit, sicut indubiè accepit,
impartiri illis non sit dignatus? GERON, Sic audiui, & res ipsa de¬
clarat. solent enim hodie etiam eius imitatores tam in fidi erga
ptimos quosque viros esse, v t viliores eiusdem libros quos furto
compararunt, in lucem edant: praestantiores autem occultent re¬
tineantque, aut certè corruptos, non integros magno precio ven¬
dant, ex alienóque labore quaestum faciant: omnes alios medi¬
cos, qui Theophrasti libros non habent, prae se contemnant, in¬
fament, & tanquam perniciosos homines execrentur: cùm ta¬
men ipsi non eruditiores sint, quàm quiuis mechanici, ac fabri
ferrarij carbonariique, mendaciorum magis, quàm veritatis stu¬
diosi. MATHETES, Extántne mirabilium illarum Theophrasti cu¬
rationum, de quibus sectatores eius multa gloriantur, exempla?
GERON, Multa opinor. sed hoc interea viros prudentes & pios gra¬
uiter offendit, quòd à spiritibus malignis remedia morborum ar¬
te magica comparari iubeat, doceatque nihil referre Deùsne, an
Satanas: bonine, an mali angeli aegrotis succurrant. hos nanque
à Deo coactos: illos verò sua sponte hominibus benefacere. MA¬
THETES, Hoc ne de Theophrasto, vt homine Christiano dici li¬
cet? GERON, Quidam illius imitatores non obscuri, in libro¬
quem ille propria manu conscripsit de morbo comitiali, vel vt
ipse loquitur, de caduco, inuenisse affirment. sed de eiusmodi rebus
nolo hîc esse proxilior, ne quis me laudis & gloriae aliquid ei de¬
trahere velle existimet. MATHETES, Quid Galenici ad sententi¬
am illi¬