202
Sublimatio
nostra.
ROSARIVM
DE COAGVLATIO¬
ne & praeparatione primi lapidis
& eius sublimatione.
Sequuntur nunc aliqua notabiliora ex libello
cuiusdam dicti Ademarus super Gebrum re¬
gem Persarum, capitulo quatto vbi dicit.
Quantumcunque lapis sit mundatus per subli¬
mationem, & eius adustio sit deleta, per eius olei
extractionem, & eius fuga sit destructa per eius
fixionem, nihilominus non funditur nec ingredi¬
tur, nec permiscetur sed vitrificatur, vt habetur
capitulo decimo Gebri, circa medium, imò opor¬
tet ipsum in aquarum acumine dissolui & calcina¬
ri multis vicibus, vt habetur capitulo sexagesimo
septimo & primo capittulo & septimo & septu¬
agesimo tertio Gebri. Idem capite sexto dicit.
Quod ex multiplici reiteratione inbibitionis
cum contritione & leni assatione aqueitatis eius
maior pars deletur, haec est ergo sublimatio pri¬
mi gradus, per quam aqueum mercurij deletur,
postea in aludel vale, quod describitur in capitulo
vigesimo octauo, ista tota substantia spergatur,
in ipsius fundo, deinde ignis augeatur, vt dicitur
in capittulo tertio, circa medium, donec ipsius
pars, albissimam praecellens niuem, sua albedine
quasi mortua, spondilibus aludel adhęreat, & haec
est