202
PHILOSOPHORVM
aest sublimatio nostra per quam terrea foetulentia
et partes sulphuris cum fecibus in fundo remanet,
et in ea natura eius purificatur, et ab hinc cum fixi¬
onis modo figatur id est fermentetur, quia quod
fixum est figit id est fermentum, deinde ad fimum
ponatur, sequitur, donec in ignis asperitate quies¬
cat, & hic secundus praeparationis id est sublima¬
tionis gradus appellatur. Si autem quaeratur, quo
modo mercurius subtiliari potest, cum in actu ha¬
beat subtilissimam substantiam vt habetur capite
trigesimo nono, dicendum quod in capite septuagesi¬
mo tertio dicitur, quod per sublimationis vel subtili¬
ationis modum, id est cum sublimatione primi gra¬
dus mundetur & subtilietur, ergo & vltimo vo¬
latilis fiat, id est sublimetur cum ignitione, ita vt
de fecibus ad vasis spondilia cristallo nitidior as¬
cendat.
Geber: Dealbate latonem id est terram, & li¬
bros reponite ne corda vestra rumpantur, et alibi,
ignis & aqua latonem abluunt, & eius nigredinem
abstergunt, sequitur, recipe ergo ipsum sublima¬
tum in vase aludel, reitera vice vna, id est subliman¬
do, fixa sicut dicit capite sexagesimo secundo circa
medium, quod plusquam fulgidissima, & cum caute¬
la in administratione ignis, vt ipsius humiditas in
tantum deleatur, quod sufficiat ad fusionem perse¬
ctam complendam, quia ignis lentus vt dicitur ibidem
X
Secundus or¬
do.