867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS II. 37
praestantis functionis, aut virium factura. MATHETES, A quo cu¬
rationem exordiri oportet, si quando periculum, vel à functione
lęsa, vel ab affectus magnitudine grauius, quàm à virium iactur
aegro impendet? GERON, Ab alterutro: atque in id, quod est grauis¬
simum, omni cura & cogitatione primùm incumbendum est, si¬
ue id ante susceptam curationem iam proueneritu, siue recens
dum legitima adhibetur curatio, intercedat. MATHETES, Quid
vocas grauissimum? GERON, Id quod maximè aegrum in vitae di¬
scrimen adducit, vel quod aegrum grauissimè excruciat.
MATHETES, Hęc oro mi praeceptor nonnihil etiam expla¬
nes? GERON, Reuoces in memoriam, quae de frigidiore illa ven¬
triculi intemperie; eiusque cruditate ex cerebri destillatione con¬
tracta, omnique eius curatione legitima docui. MATH. Satis eius me¬
mini? GERON, Benè est: sed hoc pręteréa cognoscas: cùm destilla¬
tio interdum adeò est frigida, vt totus ęger inhorrescat, & vix pòs¬
sit pedibus consistere, tunc priiùm vis & magnitudo morbi leni
ri debet: deinde destillatio, eius causa sisti, sicut aestuosus febris a
dor, plerunque causa intermissa, restinguitur. Pręterea, si ventriculi
cupiditas pituitae congestae vitio, debilitatur; natiuusque eius
calor adeò remittit, vt nihil concoquat, sinatque id, quodcunque
assumitur, aut crudum per aluum deijci, aut vomitione reddi:
tunc lęsę functionis necessitas, medicum huc compellit, vt inpri¬
mis ventriculum expurget, antequàm omnis incidens destilla¬
tio sistatur. Rursus, si eadem pituita in os ventriculi sic defigatur,
ipsumque tam valdè grauet molestétque, vt frigidos sudores, vi¬
riumque defectionem, ac syncopen accersat, tunc sanè curationis
viam ac rationem maximè inuerti oportetu, ac omnibus praeter¬
missis festinandum, vt pituita accurratè abstergatur. Cùm igitur
tria haec vitia concurrunt, postremum omnium maximè vrgere
solet, nisi morbi magnitudo, aut laesae functionis vitium, quod ra¬
rissimè accidit, plus negotij facessat. MATHETES, Estné huiusmo¬
di curatio legitima? GERON, Minimè, sed extra ordinem: aliâs
nim posterioris mali curatio, prioribus prodesse: aliâs obesse so¬
let. MATHETES, In quibus obesse? GERON, In his, quae iam com¬
3 memoraui. Quibus enim remedijs posteriora vitia, ijsdem etiam
priora tolluntur. eodem nanque medicamento pituita è cere¬
bro, vt ex ventriculo expurgari potest. Quòd si posterioris mali
curatio priori neque conducat, neque officiat, non vtíque ma¬
gna celeritate absolui potest, sed ferè longiùs producitur. MA¬
THETES, Quid si duo mala vno tempore vrgeant? GERON, Ve¬
hementiori semper magis occurrendum, alijs tamen quoad fieri
potest, minimè neglectis. MATHETES, Quid agendum, si eius vi¬
D
Vnde curatio incipienda, si periculum[sic] est a laesa functione, vel a magnitudinae affectus.
Grauissimum, quid.
In destillatione Cerelriin ventriculum à quo curatio exordienda
In ventriculi languore quid inprimis agendum.
Incursus curandi ordo.
Duò mala vno temporè vrgentia.