867
Vigentiori malo semper magis obsistendum.
Febri citiùs quàm destillationi occurrendum quando.
Laterum dolor ex frigidorum bu morum influxii curatio.
Symptomatis grauioris curatio quando tentanda.
Quae vires debilitent.
Quando consueta curandi ratio seruanda quando rursus mutanda.
38 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tij quod magis vrget, curatio cęteris omninò absit, contrariáque
postulet remedia, dum illi soli studemus? GERON, Reliqua vitia
deteriora fieri oportet: quorum deinde curatio methodica, vel
difficilior, vel certè longior futura sit. Quanquam optabilius fue¬
rit, tardiùs curari, quàm vrgentiori malo infestari, & aegri vires
conuelli. nam offensio tolerabilior est, quam interitus. qui enim pro¬
priam curandi viam, ac rationem in omnibus nimiùm pertinaciter
postulat, plaerunque hominem simul cum morbo tollit è medio.
Quòd si pituita, quę è cerebro in ventriculum defluxit, venas tan¬
dem inuaserit, adeòque obstruxerit, vt bilis ibi retenta putridá.
que, febrem ardentem accenderit: quis adeò imprudens medicus
ac imperitus est, qui non potius febri, quae aegrum sit peremptura,
quàm destillationi sistendae totus incumbant? quare festinandum
illi magis erit, vt inprimis febrem ardentem tum exinanitione,
tum refrigerantibus auxilijs discutiat, quàm vt destillationi oc¬
currat: etiamsi quid in hanc peccet, aut magis irritet. Simili ratio¬
ne in eo laterum dolore agendum est, quem humores frigidi, è
capite destillantes, paulatimque menibranae succingenti illapsi ex¬
citarunt. adhaec grauiori quoque symptomati ex quo vires nimi¬
um conuelluntur, inprimis diligenter opitulandum: morbo eti¬
am ipso interdum neglecto. Quamuis enim symptoma, morbo
sublato protinùs adeo euanescat, vt nusquam in corpore percipi¬
atur: attamen, si graue nimiùm infestumque fuerit, mox leuari de¬
bet, ne laborantem eo violenter interimat, ipsaque medendi ratio
inuerso ordine tentanda erit. Atque haec sanè curatio est sympto¬
matis, non quatenus symptoma, sed virium offensarum, aut noui
cuiusdam vitij causa existit. Nam vigiliae, omnis dolor excruci¬
ans, immodica exinanitio, excrementorum suppressio, impedita
meatuum transpiratio, tum vires debilitant, tum morbos progi¬
gnunt. Si igitur symptoma quoddam vrgeat, quandiu vires cor¬
poris constant, solita quidem medendi via obseruanda est: non
autem contra medicinae legem in aegri gratiam soli resistendum
symptomati. sin autem hoc vires resoluat, quàm primùm ipsi
occurrendum est, morbo tantisper intermisso: illę autem omni
studio recreandae, vt & morbo obsistere, & toto curationis spa¬
tio possint sufficere. MATHETES, Quomodo igitur temperanda
sunt omnia? GERON, Vt neque aeger malorum vi grauiùs infeste¬
tur, neque delicata laeuique medicina, qua ille consanuisse videba¬
tur, mala recrudescant. MATHETES, Audiui qua ratione singu¬
lis affectibus idonea remedia inquiri debeant, nunc doceas, quo
eadem ordine & regula, applicari oporteat.
GERON, Morbo curando paria remedia opponi debent,
Exempli