867
Quousque curatio promouenda.
Longius contracta tardius curari, breui generata, citius oportet.
Si quantitas remedii artificio deprehendi nequeat.
Ad meliorem statum reditus quando fiat.
Vtendi remerdi ratio.
Remediorum facultates.
Cui parti remediae admouenda.
Remedia intrò sumenda quomodo exhiberi debent.
42 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
haec sunt omnia, ex quibus remediorum quantitas in morbis ne¬
cessaria obseruari debeat. Nam ex his, & morbi magnitudine co¬
gnita, depręhendi potest, quàm valido, cuiusque ordinis, & ponde¬
ris remedio vtendum sit: si affectum vniuersum, vnaque vice amo¬
uere voles: aut quoties, & quandiu eo vtendum sit, si lentè & pau¬
latim tollere cogites. MATHETES, Quousque in curatione per¬
gendum erit? GERON, Donec aeger in pristinum statum redi¬
erit. hunc autem quamuis vitiosum acceperit, conseruabit: non
autem in meliorem reuocare conabitur, antequàm morbus desie¬
rit: nisi ille huius, aut causa fuerit, aut eius curationem impedierit.
Vbi verò morbus ablatus fuerit, & vires recreatae: tùm demum,
si quid vetustioris vitij supererit, id paulatim, & longiore tem¬
poris spatio amouere conuenit. Quae enim longiore interuallo
sunt conflata, sensim etiam sumouere: quae breui, subitò oportet:
vt tempora, quibus morbi generantur, curationi eorum respon¬
deant. MATHETES, Quid si remedij quantitatem artificio assequi
nequeam? GERON, Omnia paulatim curando ages, donec aeger
sibi restitutus, pristinásque vitae actiones recepisse videatur. MA¬
THETES Potéstne aliquis ex morbo in pristinum, perindéque ac
antea salubrem statum redire? GERON, Cùm febris, causa eius su¬
blata, perfectè sanatur: corpus non modò ad pristinam valetudi¬
nem, verùm etiam saepe ad multò meliorem, quàm quae ante fe¬
brim fuerat, reuertitur. At fieri non potest, vt aeger ad habitum
similem ei, qui ante morbum, & eius causam fuerat, reuertatur, si
morbus sine causa continente exortus fuerit. Qui enim naturalis
bonúsque erat, ex morbo aliquantùm immutatus est: & pars ex
affectu nonnihil contraxit, cuius naturam, aut diu, aut perpetuò
resipit, manétque illa imbecillior: quod in grauioribus morbis
manifestiùs apparet. MATHETES, Cùm iam cuiusque affectus re¬
medium, ipsiusque certam quantitatem intellexerim, quid dein¬
ceps notatu dignum restat?
GERON, Vtendi remedij ratio: item, quod, & cui parti con¬
ueniat, quáque forma, & quo tempore abhibendum sit. MATHE¬
TES, Quae sunt remediorum facultates? GERON, Alia materiam
demunt, alia solùm immutant, vitiosumque affectum abigunt.
Quae autem duntaxat immutant, siue exteriora sint, siue interio¬
ra, parti quàm proximae affectae esse adhibenda situs eiusque se¬
des, & consensus indicant. Nam affectibus immutandis, remo¬
uendisque idonea, externae parti applicari debent, vt quę nihil nisi
contagione efficiant. At interioris affectus sedes, ei parti reme¬
dia extrinsecus imponenda indicat: quae illi proxima è directo re
spondet. MATHETES, Quomodo remedia intró sumenda exhibe¬
ri de¬