867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS II. 41
diocritate praeterita inducatur. MATHETES, Eodém ne ponde¬
re medicamenta omnibus morbis adhiberi debent?
GERON, Nequaquam: alius enim alio maior est: deindè
partes corporis conformatione, & situ inuicem variant: atque hę¬
magis, aut minus quàm illae sentiunt: vel rariores, aut densiores
sunt: vel aliae in summo corpore sitae: aliae in imò: aliae longiùs ab
sunt vel ab ore, vel ab ea regione, cui remedium imponitur: item
nonnullę praestantiores sunt inter eas, quę principales dicuntur:
& corpus vniuersum gubernant, vt pote cerebrum, cor, & iecur.
Praeterea quaedam munus publicum, & toti corpori commune
habent, vt pulmo, ventriculus, intestina, renes, vesica: & his inser¬
uientes venae, arteriae, & nerui: quaedam est priuata, sibi dunta¬
xat, non alijs vtilis: postremò aliqua acutò sensu, aliqua obtuso
praedita est. His sic animaduersis, remedij quantitas, atque vis im¬
mutari solet. MATHETES, Quae remedia pars densa postulat? GE¬
RON, Valentiora, & quae magis extenuant: quorum vis interio¬
res partes, vt renes, iecur & alias quascunque solidas penetrare
potest. MATHETES, Quae verò pars rarior? GERON, Mitiora, vt
lien, pulmo, musculorum caro. MATHETES, Quale remedium af¬
fectus summa corporis infestans requirit? GERON, Par quodam¬
modo. MATHETES, Quale in alto latens? GERON, Valentius, &
quod magis extenuat. fortius enim iecori inflammato, quàm ab
domini, extrinsecus imponi debet. Sic etiam vehementiora assu¬
mi in affectis renibus, quàm in ventriculo conuenit. MATHETES,
Quam ob causam? GERON, Quia haec viribus adhuc integris prę¬
dita, ventriculo illabuntur: ad renes autem perueniunt, cum he¬
betiora imbecillioráque iam sunt reddita: non autem qualia sunt
assumpta. nam longior via est per viscera multásque partes, in
quibus remedia alijs humoribus permiscentur, multumque im¬
mutantur. Ideo pro itineris longitudine, & partium; quas tran¬
seunt, numero, longem acriora vehementioráque deligi debent.
MATHETES, Quae tandem praestantiores partes exigunt? GE¬
RON, Leniora: ne facultas ipsarum vitae conseruandae necessaria
vehementiorum vsu, & contagione offendatur, aut dissipetur.
MATHETES. Quae auxilia pars ignobilis, & priuata tolerat? GE¬
RON, Vehementiora, & quanta morbi magnitudo exigit. MA¬
THETES, Quod remedium principi parti affectae conuenit? GE¬
RON, Nullum, quod nimiùm relaxet, vel refrigeret, vel aliena &
occulta qualitate polleat, nisi id semper roborandi vim quandam
obtineat. MATHETES, Quae sensu praestantes vel oculi, vel os
ventriculi postulant? GERON, Lenia, non autem vehementia acri
aque medicamenta sine incommodo sustinere possunt. Atque
D 3
Medicamenta quò pondere adbibeantur.
Partes corporis qibus differunt
Reimedia partis densae.
Partis rarae.
Affectus in summo extans, quale postulet auxilium.
Principis partis remedium.