202
Luna frigi¬
da & humi¬
da.
Nigredo
quando ue¬
nit.
ROSARIVM.
poris in merum spiritum, et cum hoc habueris lau¬
da deum. Senior: Ego sum luna crescens humida
et frigida et tu sol calidus et humidus (alias siccus)
quando compulati fuerimus in aequitate status in
mansione quae non fit alias nisi igne leui, habens
secum grauem, in quo vacabimus, & erimus,
sicut vacat mulier, et vir eius generosi partus,
hoc est verum ex locutione, & ego & sol cum
coniuncti fuerimus, vacaturi in ventre domus clau¬
sae, recipiam à te animam adulando, si abstuleris
pulchritudinem meam, & decoram figuram ex
propinquitate tua, gaudebimus & exultatione spi¬
rituum exaltabimur, quando ascenderimus ordi¬
nem seniorum, tunc lucerna lucis tuę infundetur
lucernae meae, & ex te & me fit commixtio vini et
aquae dulcis, & prohibeo fluxum meum, postquam
fueris indutus nigredinem meo colore, qui fit ve¬
lut atramentum post solutionem meam & coa¬
gulationem, cum intrauerimus domum amoris,
coagulabitur corpus meum, & ero in vacuitate
mea. Respondit sol lunae dicens.
Si feceris hoc, & non inferes mihi o luna nocu¬
mentum, reuertetur corpus meum, & postea da¬
bo tibi nouam virtutem penetrationis, per quam
potens eris in pręlio ignis liquefactionis & pur¬
gationis, ex qua exibis sine diminutione & tene¬
bris, sicut aes & plumbum, & non impugnaberis
cùm