202
PHILOSOPHORVM¬
cum non sis rebellis. Haec ex Ademaro.
REIMVNDVS LVLI¬
us ad Rupertum regem Fran¬
ciae in Epistola
scribit.
Scire debes quod ex plumbo philosophorum
extrahitur quoddam oleum aurei coloris, vel
quasi, cum quo si lapidem mineralem, vegeta¬
bilem vel animalem, vel mixtum post fixionem
primam sublimaueris tribus aut quatuor vicibus,
excusabit te ab omni labore solutionum & coagu¬
lationum.
Ratio est, quia hoc est oleum occultum quod
facit medicinam penetrabilem, amicabilem &
coniungibilem omnibus corporibus, & augmen¬
tabit eius effectum vltra modum, sic quod in mun¬
do non est eo secretius.
Vnde mirabilia dico, quae omnibus antiquis
philosophis incredibilia forent, scilicet quod si
sciueris oleum hoc bene ab aqueitate separare, et
laboraueris in modo mixtionis iam dicto, poteris
in triginta diebus lapidem componere.
Hoc autem non est necessarium per se, quoniam
solutiones & coagulationes illius (vt dictum est)
cito fiunt.
Y ij
Oleum philo¬
sophorum.
Excelsiores
sunt philo¬
sophi noui
antiquis.