202
Elementum
Draco est
Mercurius
noster.
ROSARIVM
DE NOSTRO MERCV¬
rio, qui est Leo viridis Solem deuorans.
Mercurius est ille: Et scias, quod ipse est fri¬
gidus & humidus, & ex eo creauit deus om¬
nes mineras. Nam ipsum est elementum et
aereum, fugiens ab igne. Cum ergo figitur ei ali¬
qua pars, efficit opem sublimem, et est spiritus
tilis, & non est aliquod in mundo nisi ipsum, nec
est aliud quod stet loco eius, & est profundans so¬
lum in omni corpore, erigens ipsum. Cum ergo
miscetur corpori viuificat ipsum, & illuminat &
conuertit de dispositione in dispositionem, & de
colore in colorem. Est ergo totum elixir albedi¬
nis & rubedinis, & est aqua permanens, & aqua
vitae & mortis, & lac virginis, herba ablutionis,
& est fons animalis de quo qui bibit non moritur
& est sunsceptiuum coloris & medicina eorum, &
faciens acquirere colores, & est illud quod morti¬
ficat, siccat & humectat, calefacit & infrigidat, &
facit contraria secundum mensuram regiminis
ius. Et sunt ei quando est viuum operationes ali¬
ae, & quando est mortuum, aliae operationes ab
alijs: Et quando est sublimatum, aliae operatio¬
nes, & quando est solutum, aliae operationes. Et
ipse est Draco, qui maricat seipsum, & inpręgnat
seipsum, & parit in die suo, et interficit ex veneno
suo