202
PHILOSOPHORVM.
suo omnia animalia, & ignis perdit ipsum, & di¬
sperdit tempore breui propter argentum viuum,
non enim potest super ipsum, nec commedit, sed
fugit ab ipso. Ingeniauerunt autem ei sapientes pri¬
mi philosophi modos ingeniorum, donec paula¬
tim factum est expectans ignem, non ergo cessat
gradari super pugnamentum ignis, & cibatur eo,
ita quod quando ei figitur aliqua fixio, perueni¬
unt mirabilia & mutationes, quoniam cum ipse
mutatur mutat, & apparet nigredo eius, & soni¬
tus eius & splendor eius, cum ergo tingitur est
tinctum & tingit, cum coagulatur, coagulatum
est et coagulat, cum soluitur solutum est et soluit,
& ipsum albificat in visione oculi, & rubificat in
successione, & est aqua congregans, & lac & vri¬
na fortis, & oleum mollificans, & pater mirabili¬
um omnium, & est caligo & nubes & seruus fu¬
gitiuus, & mercurius occidentalis, qui praetulit
se auro & vicit illud, dicit ergo ei aurum, an pręfers
te mihi & ego sum dominus lapidum, expectans ig¬
nem, dicit ei noster mercurius, vtique, sed ego genui
te & ex me natus es, & vna pars ex me viuificat
fratre meo et sorore mea viuit et gaudet et sufficit
multas partes de te, sed tu es auarus, & non das ali¬
quid in comparatione ad me, & qui ligauerit me cum
ei in vita sua et si viueret mille milibus anis et si re¬
ficeret omni die septem millia hominum, non egeret,
& ego
Album ru¬
bificat.
Frater so¬
ror & mer¬
curius tria.