867
Symptomata febrium missionem sanguinis quando exigant.
Destillatio pituitae.
Quae venae incisionem non exigant.
Quae venae in singulis morbis incidendae.
Vena frontis in quibus morbis in cidatur.
Vena puppis.
Vena in oculo rum angulis.
Temporum venae.
56 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tum morbo ipso, tum eius causa neglecta, requirit, nempe cùm
sanguis per nares, aut vuluam venis apertis, vel ruptis, vel exesis
prorumpit. nam in illis venae incisio cursum eius in contrarium
reuellit, coërcetque. Sic etiam in cruento sputo, & interiorum par¬
tium inflammatione, maior ipsius vsus existit: siue sanguis copio¬
sus, siue modicus, siue integer, siue vitiosus existat. Quinetiam fe¬
brium ardentium symptomata, vt vehemens aestus, sitis, vigiliae,
dolores, spirandi difficultas, sanguinis detractionem exigunt: li¬
cet neque morbus, neque causa eam poscat: pręsertim cùm ille nimi¬
ùm paucus in eis, isque vitiosus existit. Eodem modo etiam in su¬
spiriosis, & multò magis in laterum dolore, angina, similibús¬
que morbis, quos bilis vel pituita abundans procrearit, mittere
sanguinem oportet. nam hęc ipsa pituita frigida, interdum ex cere¬
bro per ceruicem in humerum destillat: hinc in latus delabitur: de¬
inde altiùs in musculos intercostales penetrans, grauissimam, pe¬
néque fuffocatoriam membranae costas cingentis inflammatio¬
nem, siue pleuritidem excitat. Aliâs eadem pituita in fauces, vel
pulmones defluit, ac iter spiritus propemodum intercludit. In
his certè, quamuis humor frigidus afficiat, qui expurgari debe¬
ret, tamen sanguinis detractio nonnunquam subsidio esse solet:
vt quae pituitam circa tenuium venarum ora congestam, in vasa
exinanita euocans, periculo subtrahat. At in neruorum resoluti¬
one, quàm graeci [GR]παράλυσιν[/GR] vocant, cruditate ventriculi, vehemen¬
issimo vel colico, vel nephtrico dolore, & aqua inter cutem, de¬
tractione sanguinis vtendum non est: quòd nulla vena in illis
offeratur, per quàm noxius humor trahi, deriuaríque possit, vt
inde symptomatum saeuitia mitigetur.
MATHETES, Percepi modo, quibus in morbis sanguis mit¬
ti debeat: qua verò ex vena etiam abs te discere cupio? GER. Nul¬
la sanguinis missio tutò fieri poterit, nisi accuratè noueris, quę ve¬
nae cum quibus membris communionem habeant. Arabum sa¬
discipuli plurimas incisioni aptas enumerant: Galenus autem
& alij Graeci pauciores. Inter quas prima est media in fronte sita,
quae commodè in capitis doloribus, qui priorem eius partem in¬
festant, deriuandis inciditur: sic vt gutture fomentis adiuto cer¬
uix fascijs deligetur, digitis super illud interpositis, ne aegri suffo¬
catu strangulentur. Vena autem in occipitio incisa, quibusdam
puppis vocatur, posterioris capitis dolorum materiam euocat: si¬
cut etiam cucurbitulae ceruici, & humeris admotae. At venae in
oculorum angulis eminentes, si incidantur, longis illorum, vel
capitis affectibus conferunt. Temporum venae, quae vulgò pul¬
satiles dicuntur, quòd arteriarum modo pulsent, inter aurem &
minorem