867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS III. 57
minorem oculorum angulum, vbi pili desinunt, sitae: aliquando
propter capitis morbos feriuntur. At ex interioribus narium ve¬
nis, sicut ex iugularibus externis, sanguinis detractio, vetustę lip¬
pitudini nonnunquam succurrit: quanquam non sine periculo.
Duae item sub lingua venae extantes, nigrae vulgo dictae, si ape¬
riantur, oris, & ceruicis inflammationes, anginámque iuuant.
Humerariae incisio, capitis & ceruicis dolori ex calidis hu¬
moribus contracto, salubris & tuta est: quòd n lus illi ner¬
uus, nulláque arteria & tendo subiectus, sit. hęc ipsa vena humeraria,
capitis affectus tum interiores, tum exteriores, siue ex paruulo inci¬
pientes, siue iam plenè absolutos celeriùs, valentiusque reuellit: dex¬
tros quidem dextrę: sinistros autem sinistrae. Ramus autem eius
qui directè inter pollicem indicémque digitum manus porrigitur, ad
eosdem optimè inciditur: sed tardiùs, & remissiùs reuellit, euacu¬
atque. Iidem etiam affectus scapularum & humerorum scarificatu, cu¬
curbitulis, & sanguinis è naribus profluuio forâs euocantur: sicut
etiam phrenitidis, delirij, morbi attoniti, & vertiginis materia, per
humerariam quidem reuellitur: arterijs autem, quę post aures ex¬
tant incisis deriuatur: quemadmodum etiam in vetustis capitis do¬
loribus calidis, spirituosisque. In oculorum inflammationibus, &
cribus lacrymis primùm sanè humerarię eiusdem lateris venę inci¬
sio: deinde verò cucurbitulę, humeris ceruicique impositae, ad hu¬
mores reuellendos conueniunt. Ea verò quae in maiorem illo¬
rum angulum infertur, deriuandis ipsis est aptissima. Humera¬
ria etiam in auribus inflammatis, & auriculis parotidibusque ad
humorum reuulsionem: sub auribus verò sita, ad deriuationem
est accommodata. Eodem modo in gingiuarum, malarum &
dentium affectibus calidis, humeraria ad reuocandam fluxionum
materiam: sub labijs autem extantes ad deriuandam valent. Iam
humeraria etiam in angina ad materiae ipsius reuulsionem: quae
autem linguae subiacent, deriuationi eius conferunt incisae. Quae
venae sub iugulo, & renibus extant, reuellendis deriuandísque
humoribus sunt idoneae.
MATHETES, Quae vitijs infra ceruicem vrgentibus inci¬
denda est? GERON, Interior cubiti, siue iecoraria: verum non sa¬
tis tutò. primùm quòd arteria ei subiecta sit: deinde quia varij
nerui in ea parte discurrant: praesertim in flexu brachij interioris.
At minor interna iuxta superius cubiti caput, cùm tenuis admo¬
dum sit, & vix conspectui exposita, incidi commodè nequit: sin
autem nihilominus aperiatur, periculo non vacat: quòd varios
tendines subiectos habeat, aut quòd incisa minùs aptè ob multi¬
plices anfractus cohiberi, & constringi fascijs queat. MATHETES,
Venae narium
Viae sub lingua.
Venae humeraris incisio.
Venae inter pollicem & indicens digitum sectio.
Scarifitatus scapularum.
Fecoratia