202
Sublimatio.
Distillatio.
Putrefactio
& nigredo.
Descensio.
Fuscus cine¬
ricius.
Inceratio.
Albatio.
Totum ma¬
gisterium.
ROSARIVM
Haec luna vocatur omnibus nominibus vna.
Hi autem sunt modi operationis istius lapidis,
quibus mediantibus haec res quàm nos quęrimus
generatur, & in esse actuale deducitur.
Et est vnus modus sublimatio, Alter descensio,
Tertius distillatio, Quartus Calcinatio, Quintus
solutio, Sextus congelatio, Septimus fixio, Octa¬
uus iteratio, Nonus ceratio. Et his similibus di¬
cunt infinita, qui quidem modi, licet sint ad inui¬
cem ratione diuersi, sunt tamen idem in re. Ali¬
quando enim philosophi considerantes materiam
eorum, quae quando in vase est & sentit solem &
calorem in continenti exhalat, seu euaporat in
speciem fumi subtilissimi, & ascendit in altum in
capite vasis, vocauerunt talem ascensionem subli¬
mationem. Videntes postea talem materiam, quę
ascenderat descendere ad fundum vasis, vocaue¬
runt distillationem seu descensionem: Adhuc vi¬
dentes inspissari istam materiam & denigrari, &
Putrefactio foetorem malum dare, vocauerunt putrefactio¬
nem. Videntes colorem nigrum, seu fuscum, &
foetorem malum post longum tempus dimittere,
& albedinem aliqualem ad modum cineris colo¬
ris venire, vocauerunt incinerationem seu dealba¬
tionem. Ideo Morienes ait: Totum magisterium
nihil aliud est nisi extractio aquae ex terra, &
aquae super terram dimissio donec putrefiat ip¬
sa &