202
PHILOSOPHORVM.
sa, & haec terra cum aqua putrefit, & cum mundifi¬
cata fuerit auxilio cuncta regentis, totum magiste¬
rium perficitur. Adhuc videntes terram cum
aqua sua commisceri, et aquam paulatim propter
temperatam decoctionem diminui et terram cres¬
cere, dixerunt omnes quod haec erat ceratio per¬
fecta, vnde ait philosophus, quod terra cum aqua
ceratur, inbibitur, & temperata decoctione solis,
id est caloris desiccatur & in terram vertitur tota
materia. Vnde idem: Haec vis integra si versa fu¬
erit in terram.
Denique videntes quod tota materia veniebat
in quandam dissipationem, & quod modo redu¬
cebat se ad solidam substantiam, et quia non flue¬
bat imo stabat stricte, dixerunt quod haec esset
perfecta congelatio. Vnde ait Plato: Soluite la¬
pidem nostrum & postea congelate cum magna
cautela sicut vobis est demonstratum, & habetis
quasi totum magisterium. Idem alubi: Accipe la¬
pidem nostrum, et pone in vase & assa igne leui, do¬
nec confringatur, & postea coquite ad calorem so¬
lis, donec congeletur, & scitote quod totum magiste¬
rium nihil aliud est nisi facere veram solutionem, et
perfectam et naturalem congelationem. Hęc Pla¬
to: Idem dicit soluite et congelate & sic scietis to¬
tum magisterium. Item videntes materiam praedictam,
fecte congelatam et inspissatam ita quod nullo modo
Z ij
Ceratio.
Congelatio.