867
Medicus naturam imitari debet.
Reuulsio & exinanitio repetita.
Deriuatio per rectum.
Reuulsio et deriuatio per diuersas venas fiunt.
Deriuationis tempus.
Spontanea excretio sanguinis quid conferat.
64 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
mum adfert naturae praesidium, si detractionem sanguinis ex ve¬
na è regione partis inflammatae proximè sita, communi, & am¬
pla molitus fuerit: noxam autem, si ex diuerso aut obliquè posi¬
ta. MATHETES, Cur reuulsionem simul & exinanitionem saepi¬
ùs in morbo fieri solere dixisti? GERON, Quia tanta interdum hu¬
morum copia infestat, vt vna vice citra virium offensionem exi¬
naniri nequeat. Intelligo autem reuulsionem exinanientem, &
deriuationem, quae materiam ex parte lęsa duntaxat subtrahit
MATHETES, Quomodo hanc secundum rectum è regione posi¬
tum per venas proximas fie ri intelligam? GERON, Si cùm in ic¬
core aut rene inflammato sanguis deorsum vergit, ex vena po¬
plitis aut tali mittatur: cùm autem sursum is tendit si ex interio¬
re cubiti vena detrahatur: cùm verò vterus inflammationem sen¬
serit, si ex poplite, aut talo vena incidatur, aut si cucurbitulae co¬
xis applicentur, sique crura calefiant, fricentur, ac deligentur: &
cùm dextra parte dolet, si ex dextro crure: cùm autem sinistra, si
ex eadem sanguis mittatur. MATHETES, Ergo deriuatio non fi
et per easdem venas, per quas reuulsio? GERON, Nullo modo,
sed haec per eas, quae supra membrum affectum, illa per istas quae
inferius sitae sunt, recto tramite.
MATHETES, Quando potissimùm humores deriuandos
esse censes? GERON, Cùm impetus ipsorum, & ardor praemissae
reuulsionis beneficio subsederit, neque alterius nouae materiae
suspicio rursus adfuerit. Aduertendum autem, num humor qui
deriuari debet, fluxilis adhuc agilisque existat. Si nanque adeò
crassus infixúsque parti sit, vt loco moueri nequeat, frustra labo¬
rabis: eóque tunc fomentis & cataplasmatis potius quàm venae
incisione vtendum erit. MATHETES, Quid si ne hic quoque hu¬
mor dissoluatur, vicinam autem contagione contaminabit?
GERON, Tunc scapello cutis incidenda est, modo locus ipse, quo
continetur, non sit valdè insignis, nec dolor vehementer vrge¬
at. MATHETES, Ergo humor qui in affecta parte continetur,
non ex ea ipsa euacuatur. GERON, Nequaquam, sed ex alia ei con¬
iuncta venisque proximis & communibus: vnde Galenus eam
exinanitionem [GR]ἀποκένωσιν[/GR], non [GR]κένωσιν[/GR] appellauit.
MATHETES, Cùm sanguinis detractio medici consi¬
lio tentata, multum in morbis conferat, quid prodest obsecro,
si ille vltrò è naribus, aut ex ore, siue tussi siue vomitu, aut ex
oris venarum in ano extantium, aut ex vtero prorumpat?
GERON, Non parum: sin autem alia ex corporis parte
profluit, rarum est, & naturae contrarium. sin etiam vlla ex
corporis parte sensim, ac modicè, licet naturaliter emanet,
nihil