867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS III. 65
nihil commodat: non enim morbum tollit, sed potius idoneam
exinanitionem postulat: vt quam illius vehementia accelerare
compellat. Si verò idem liberaliùs, vel in copiosis humoribus
corpus grauantibus, vel in febri continua erumpat, conducit, vt
qui morbos die critico, quo de illis iudicatur, sępenumero finiat:
quamuis in qualibet ardenti continuaque febri, in qua omnes hu¬
mores alij in vasis maioribus putrescunt, sanguis etiam largiter
effluens non perinde vtilis existit. Nam qui per nares effertur, li¬
cet vigilias, deliria, capitis dolorem, aliáque symptomata alleui¬
et: aegrè tamen morbum totum adimit, nisi fortè immoderati¬
us deinde profundatur, vnde summa virium resolutio succedat,
quae semper est cauenda: quippe sanguis vitiosus è naribus po¬
stremus effluit, neque id semper, nisi aliquando magna eius
bundantia profusa fuerit. MATHETES, Quid igitur in his febri¬
bus agendum putas? GERON, Quamuis largius sanguinis pro¬
fluuium è naribus praecesserit: interior tamen cubiti vena etiam
incidenda erit. MATHETES, Qua de causa? GERON, Quia sanguis
frequenter & purus, & colore laudatus è naribus defluit: ex cubi¬
to autem impurus sordidúsque detractus, apparet. Qui verò ex
venis ani, aut vteri copiosè fertur, quanuis sanè multò melior
existat, quòd proximè ex vena caua iuxta lumbos effluat: non
tamen febris ipsius radicem, quae in venis cordi proximis consi¬
stit plaerunque euellit. Ideò saepè etiam cùm menstrua proflu¬
unt, & puerperae benè purgantur, sanguis ob febris ardorem e
cubiti vena detrahi solet. Ob eandem causam etiam manifestio¬
rem sanguis è cubito mitti consueuit, cùm ora venarum ani san¬
guinem fundunt. MATHETES, Qui alij affectus venae incisionem
adhuc postulant, etiamsi sponte sanguis erumpat? GERON, Qui
supra iecur & septum transuersum consistunt. nam etsi in his an¬
tea sanguis ex vtero aut ani venis profusus fuerit: nihil tamen il¬
li, aut minimum remittunt. Ita neque inferiorum partium mor¬
bi ex narium sanguinis profluuio discutiuntur, nisi cubiti quo¬
que venae incidantur: sicut neque sanguis è dextra nare profusus
sinistros affectus tollit, neque è sinistra, dextros.
MATHETES, Quot modis igitur venae incisio morbis cu¬
randis auxiliatur? GERON, Duobus. vel enim primariò, dum
xinanit sanguinem, aut reuellit: vel casu, dum nunc refrigerat fer¬
uentiorem sanguinem euocans, nunc obstructiones explicat, quae
ex abundantia potissimùm contractae sunt. MATHETES, At qui¬
bus pręcipuè affectibus venę incisio semper adhiberi debet? GE¬
RON, Quibus propriè, non autem casu subueniunt. Nam calidior in¬
temperatura iocinoris, non sanguinis detractione, cùm huius in
F 3
Cur post sanguinis profluuium è naribus, vena in cidenda.
In menstruis & haemorrhoidibus nimijs quae vena incidenda.
Venae incisio quot modis anxilietur.
Quibus affectibus semper venae incisio adbibenda