202
PHILOSOPHORVM.
ua et incorporali, eo quod postea mori non possumus
Nam post resurrexionem habebimus gloriam et
fortitudinem sempiternam, tunc gaudebunt om¬
nes in prosperitate magna, qui sciunt nostrum
progressum.
Et in hoc completur preciosum dei donum, quod
est super omne mundi scientiarum arcanum, et in¬
comparabilis thesaurus thesaurorum. Quia vt di¬
cit Plato: Qui habet istud dei donum mundi habet
dominium, quoniam ad finem diuitiarum peruenit
et naturę vinculum confregit, non tamen ex eo quod
habet potestatem conuertendi omnia corpora im¬
perfecta in purissimum solem vel lunam: Sed magis,
ex eo, quod hominem et quodlibet animal pręseruat
in conseruatione sanitatis. Lamina vero cristalli¬
na quę est elixir album si detur in quantum granum
sinapis febricitanti, curat ipsum. Etiam leprosus
si per quatuor anni tempora de eadem lamina pur¬
gatus fuerit cum puluere rubeo, vnde fit sol bis in
anno, in Martio et Septembri, curatur. Et vterque
puluis albus et rubeus sanat sciaticos in periculo
mortis, sanat etiam paralysim. Item, si puluis tene¬
atur ad nares in partu laborantium liberantur. Hoc
dicit Hermes. Geber quoque dicit, quod elixir rube¬
um curat omnes infirmitates cronicas, de quibus
medici desperauerunt, & facit hominem iuuene¬
scere, vt aquila, & per quingentos annos viue¬
a iij
Febres.
Lepram.
Sciaticos.
In partu.
Diu uiuere.