202
Omes in¬
firmitates.
Tiriacus
maior.
Capilli ni¬
gri.
Laetificat.
Inuentutem.
Sanguinem.
ROSARIVM
re & amplius, vt aliqui philosophi fecerunt, qui
vsi fuerunt eo tribus vicibus in hebdomada quan¬
tum granum sinapis. Est herba quae vocatur sa¬
turnus de canalibus, de qua fit talis medicina, qua¬
re nota quod omnes infirmitates quae à vertice ca¬
pitis vsque ad plantam pedis generantur, si fuerint
vnius mensis, in die, si vnius anni in duodecim die¬
bus, si ex longo tempore, in mense curantur, quia
sicut curat omnia metalla infecta ab omni infirmi¬
tate, sic & humana corpora. Quapropter noster
benedictus lapis non immerito Tiriacus maior tam
corporum humanorum quàm metallorum dicitur,
de quo Hermes rex Graecorum et pater philoso¬
phorum ait: Si de elixir nostro omni die vsque ad
septem dies sumpseris pondus carrobiarum, ca¬
pilli tui cani de capite tuo cadent, & renascentur
nigri, & ita de sene fies iuuenis & fortis.
Arnoldus dicit: Hic lapis noster virtutem ha¬
bet efficacem omnem sanandi infirmitatem super
omnes alias medicinas medicorum. Nam animam
laetificat, virtutem augmentat, conseruat iuuentu¬
tem, & remouet senectutem. Non enim permit¬
tit sanguinem putrefieri, nec flegma superdomi¬
nari, nec choleram aduri, nec melancholiam super
exaltari, imo sanguinem supra modum multipli¬
cat & mundificat, contenta in spiritualibus purgat,
et omnia corporea membra efficaciter restaurat
[G]Nach[/G]