867
Liberalissima detractio quibus necessaria.
Tempus sanguini mittendo quod conueniat.
Tempora sanguini middendo in commoda.
76 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
prorogetur, nulláque calidior tempestas futura videatur: item si
tractio quibus ne dolor, vel inaedia, vel vigilia, vel euacuatio spontanea augescat:
nouissimè, si omnia ista simul incidant, concordéntque, liberalis¬
sima sanguinis detractio erit necessaria. His rursus contraria il¬
lam subitò dissuadent: vtpote si quis priore exercitio corporis in¬
termisso, otio & luxui se dediderit cibísque repleuerit: sique solita
quaedam exinanitio suppressa fuerit, vnde corpus oboesum, album
laxum, molle, & tenuis succi plenum euaserit: idque in aestate, re¬
gione aestuosa, coeli statu calido & sicco, tunc prorsus sanguis
mitti non debet: cùm fatis non occultè tantum, sed etiam euiden¬
ter sua sponte eruperit. MATHETES, Quantum in eo ipso habitu
detrahendum putas? GERON, Parum si hyems adsit, regióque
frigida, & coeli tempestas aquilonaris. MATHETES, Quid agam, si
neque ex acri mentis iudicio, neque ex longo rerum vsu deprae¬
hendere potero, quantum sanguinis educendum sit? GERON, Sa¬
tius est infra iustam mensuram subsistere, quàm illam accuratè ex
periri, aut excedere.
MATHETES, Intelligo nunc in quibus affectibus, & qua ex
vena, multumquene an parum sanguinis mitti debeat? sed quo
tempore, vel anni, vel morbi, vel quo die, quáue hora id facien¬
dum sit, deinceps explices. GERON, Ad morbos praecauendos
primùm verno: deinde etiam autumnali vena rectè inciditur:
quanquam in hoc minori copia quàm in illo. Aestas omnium mi¬
nimè huic rei accommodata est, nisi summa necessitas postulet.
At humores ex aequo abundantes, praesertim sanguinei, vel eti¬
am biliosi initio veris incisionem venae exigunt: nisi fortè in ijs,
qui non copia tantum sanguinis; sed etiam exercitatione acceden¬
te per aestatem periclitantur, aliter agendum sit: in quibus Gale¬
nus ad finem veris ipsam differre consulit. Ergo, qui ex totius cor¬
poris lassitudine citra manifestam causam oborta admoniti mor¬
bum futurum prohibere, quíque progressi reliquias ne ille reuer¬
tatur, exhaurire: item qui plenum corporis habitum tenuiorem
reddere velint, ne calor natiuus suffocetur, aut vasa prae copia
rumpantur, corpus autem nutriri incipiat, his nullum anni tem¬
pus pręscribi potest: quo morbi materię detrahantur, siue per san¬
guinis missionem, siue per medicamenta purgantia id fieri debe¬
at, sed necessitati in eis acquiescendum est. MATHETES, Quodli¬
bet ideò anni tempus ad istam medicinae rationem idoneum
rit? GERON, Indubie: si aequinoctia, solstitia, temporum mutatio¬
nes, & luminarium congressus excipias. In his enim nulla materia
sano adhuc, praedicta curatione detrahi debet: quòd tunc na¬
tura laboret.
MATHETES,