867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS III. 77
MATHETES, Quo aliàs morbi die sanguis emitti postulat?
GERON, Quo ille intermittit, vel remittit, sicut maximè in febri¬
bus accidit. In harum igitur accessionibus omninò ab exinanitio
ne abstinendum est: quia tunc natura nihil emolitur: sin autem
aliquid fortè superueniat, solius id morbi feruore fit, & impetu.
nam si per accessionem dum natura agitatur venam incideris,
metus erit, ne materia illius in venas exinanitas statim recedat,
& febrim ex intermittente faciat continentem.
MATHETES, Quae diei hora in cauendis morbis detractio¬
io ni sanguinis conuenit? GERON, Matutina potiùs quàm pomeri
diana. MATHETES, Quamobrem? GERON, Quia sanguis à solis
exortu excitatur, viget atque abundat: nec non ipso lumine sere¬
nus, tenuis, fluxuíque aptior euadit, praesertim secunda hora ab il¬
lo, vel tertia, vel quarta: ita tamen, vt aeger iam vnius saltem ho¬
rae spatio insomnis fuerit.
MATHETES, Quod in totius affectus curriculo tempus de¬
tractioni sanguinis opportunum censes? GERON, In graui laterum
dolore, vel angina quae strangulat, vel in immoderata sanguinis
profusione, vel immodica materiae vasorum copia, vel in alijs ni¬
miùm subitis ac repentinis virijs, primumquodque tempus ac¬
commodatum erit, modo alui & vesicae excrementa non sint re¬
tenta. Itaque in febribus ardentibus internisque inflammationi¬
bus, antequàm sanguinis feruor aut amplior putredo augescat,
sanguis statim per initia rectè mittitur: vt portione aliqua mate¬
riae per hanc sublata, reliquam natura facilius concoquat, euincat
que: modò vires constent, & ventriculus primaeque venae hu¬
moribus vitiosis, crudísque cibis vacent. Mauritani sanguinem
in pleuritide potissimùm non antè mitti iubent, quàm concocti¬
onis notę in vrina appareant: idque non solùm in partium morbis,
sed etiam in febribus, praesertim synocho. MATHETES, Cur ita
sentiunt? GERON, Quòd opinentur noxios humores vena statim
ab initio incisa extenuari, & per omnem corporis habitum impel¬
li, sanguinique puro & sincero permisceri: quódque nihil pror¬
sus vitiosi cum puro tunc educatur. contrà verò, si sanguis non¬
ante concoctionem emittatur, rectiùs omnia succedere. MATHE¬
TES, Quid tu de illorum opinione iudicas? GERON, Falsam esse
affirmo. humores enim post sanguinis detractionem non extenu¬
ari, sed potiùs incrassari solent. quare si materia vitiosa cum sangui¬
ne ipso in venis misceretur, certè ipsa quoque per illius emissio
nem statim initiò simul forâs exiliret. Si igitur vehementes &
cuti morbi ex abundantia sanguinis contracti fuerint, vt vtraque
synochos, febris putrida ex repletione, aut faucium, laterum, pul¬
G 3
Sanguis quo morbi die emittendus.
Quae hom diei ad senguinis missionem aptisima.
Tempus mittendi sanguinis.
Humores post uenam incisam non extenuari.