485
COLLECTANEA
duplici superflua. Et sic cum sulphure praeparato conuenit in
compositione nobilissimi elixiris, uel etiam in metalli auri uel
argenti completam perfectionem, tanquam sanguis mulieris
qui uirtute uirilis seminis coagulatur, & corpus fit huma¬
num & tunc consequuntur digestiones completae, sicut in ope¬
ratione naturae sic & in operatione artis: quoniam ut dici¬
tur quarto meteororum. Nil differt an in organis naturali¬
bus, aut in artificialibus fiat. Oportet igitur, quemadmo¬
dum dictum est de sulphure sublimare ipsum in uase artifi¬
ciali, quemadmodum sublimat ipsum natura in uase natura¬
li, quod est uas continens uerum minerale, ut purgetur ab
humiditate & sulphureitate superflua.
De eius praeparatione.
IN dei nomine accipiatur argentum uiuum &
proijciatur in medio patris sui & coaguletur ali¬
quantulum & sic optime teretur, & incorporetur
cum duplo suarum foecum infra contentarum, & sic incor¬
poratum ponatur in sublimatorio. Inter duos lectos earum,
& cessante uapore humido lutetur uas & detur primo ignis
mediocris, postea fortis. Foeces autem iste sunt salis communis
partem unam, atramenti nigri uel uiridis partem unam,
seu uitrioli uiridis partem unam, cuperosae partem unam,
cum ijs foecibus sublimetur septies uel pluries donec omnem
humiditatem superfluam terrestreitatis amiserit & superflui
tatem & albissimum sit atque lucidum. Conteratur primo
cum foecibus suis quousque moriatur. Roretur cum aceto
uel urina seu agresta uuarum. Ignem facias mediocrem
quia cito comburitur. Priusquam aperias sublimatorium