485
DIVERSORVM. 184
permitte ipsum infrigidari quia fumus ualde nociuus est, &
quamuis Mercurius bene purgetur, per sublimationem, ta¬
men ita faciliter non ingreditur corpus metalli uel ipsum re¬
manet, quemadmodum sulphur uel arsenicum, quoniam
corpus est ualde siccum & uix funditur. Quòd omnia me¬
talla fundantur reuera magis est ex sulphure quàm ex argen¬
to uiuo. Sulphur autem arte praeparatum & cum metallis
coniunctum ipsa quidem remolliuntur & faciliorem faciunt
fusionem. Ideo ipsum oportet cerare & laxare, ut iterum
metalla ingrediatur, & etiam nec in ipso remanet coratio
id est, partium remollitio, quae fit per aliqua salia, boracia
& olea. Inter salia, sal armoniacum, cerationis & remol¬
litionis obtinet principatum: post ipsum salpetrae. Item bo¬
racia cum quibus consolidant auri fabri. Inter olea
oleum capillorum, post ipsum oleum ouorum. In ceratione
autem contritio est ualde necessaria quoniam per contritionem
multum subtiliantur partes & inuicem ingrediuntur. Ac¬
cipe igitur Merc. purissimum optime depuratum, cum septi¬
mo pondere salis armoniaci, ter sublimati cum aequali ponde¬
re salis communis, & rora semper cum oleo capillorum re¬
ctificato in loco in quo siccetur & cum bene & optime con¬
tritum fuerit & unitum, quasi salsa. Iterum fac desiccare
in uase uitreo inter cineres calidos uel ad solem in uase ui¬
treo, si tempus solis fuerit & siccetur usquequo de eo sit ma¬
teria dura. Tunc iterum tere ipsum optime & rora cum oleo
capillorum ut prius donec optime uniatur, & fiat iterum si¬
cut salsa & desicca fortiter, & tunc poterit esse ceratum.
Huius probationis signum est si super laminam uel denarium
argenti ut cera fundetur, & si non sic. Iterùm incera &
imbibe cum oleo iam dicto & sicca usque ad hoc deuenies.