867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS III. 83
dat, sed potiùs augescat? GERON, Copiae indicium est, quàm par¬
tes incalescentes ad se attrahunt. MATHETES, Quae fomenta sin¬
gulis humoribus familiaria ante venae incisionem adhibenda
sunt? GERON, Sanguini quidem ea, quae discutiunt & siccant,
non autem validè calefaciunt: qualia parantur ex milio. bilioso
autem humori spongia ex aqua calente sola cum chamoemeli her¬
ba. pituitoso, ex sale & folijs lauri, aut eruo torrefacto: aut ex lanis
oleo anethino imbutis. melancholico ex furfuribus in iure cha¬
moemeli decoctis. MAT HETES, Primúmne igitur in pleuritide cu¬
randa auxilium statuis fomentum? GERON, Statuo, quòd etiam
Hippocrates id suadeat, & Galenus alijque ipsius imitatores
coimendent.
MATHETES, Eadémne venarum incidendarum ratio in
viscerum, praesertim iecoris, & lienis inflammationibus obser¬
uanda est? GERON, Maximè. siquidem & illa cùm humores ad¬
huc ad partes affectas confluunt, reuulsionem: cùm autem iam
impacti sunt deriuationem postulant. Iecur autem cùm sangui¬
nem ad brachium dextrum per venam cauam transmittat, vbi
inflammatum est alariae incisio parum, aut nihil iuuat, sed cor, cu¬
ius ventriculum caua vena complectitur, tantùm refrigerat. ideo
pauci, imò vix vlli iccoris inflammatione correpti, liberantur:
quam imperiti pleuritidem pestilentem vocant. Praestiterit igi¬
tur ex ratione anatomica, venam iuxta talum incidere, si detra¬
ctio sanguinis in hoc affectu prodesse debeat. MATHETES, Quid
commodi in viscerum inflammationibus, ex sanguinis missione
expectatur? GERON, Primùm quòd illę ex ea conquiescant: dein¬
de quòd etiam cor, pulmo, & iecur hinc refrigerentur. Sanguis
gitur tum qui fluit adhuc, tum qui iam influxit, ex venis in bra¬
chio incisis, vnicuique parti communibus reuocari, euacuarique
debet: iccore quidem inflamato alaria dextra: liene, sinistra. Ma¬
teriae verò deriuandae si iecur afficiatur, cucurbitulae dextrae prae
cordiorum regioni: si lien, sinistrae applicatae prosunt.
MATHETES, De viscerum laterúmque venis incidendis
quid sentias intelligo: quò tempore in ijs morbis, qui per circui¬
tum redeunt, sanguis mittendus sit etiam indices oro. GERON,
um remittunt: quia in illorum principio vomitiones, in declina¬
tione autem sudores plęrunque erumpunt: quę etiam tunc arte pro¬
mouere possumus. adhaec quia humores tunc maximè quodam¬
quasi aestu incitati efferuescunt, turbatíque inuicem permiscen¬
tur, ac segregari nequeunt, In quacunque igitur diei noctisque
hora morbi remissio inciderit, sanguis mittetur: caeteris quae ad
id pertinent, ritè administratis. MATHETES, Quid incommodi
accidit,
Primum pleritidis auxilium.
Viscerum inflammatio quas venas incidi postulet.
Reuulsio & deriuatio in iecore affecto.
Sanguis in morbis per circuitum redeuntibus quando mittendus.