867
Cur in accessionis impetu non mittendus.
Quando etiam die vigesimo morbi initio mittendus.
Concoctione apparente pureatio conuenit.
Humuribus concoctis sanguis non mittendus.
In tertiana quando detrahendus sanguis.
84 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
accidit, si in accessione ipsa sanguis detrahatur? GERON, Vires
tum morbi feruore impetúque, tum materia adempta infirman¬
tur: quanquam nonnulli hodie ex Theophrasticorum familia,
& vulgares apud nos in ipso febris impetu sanguinem aude¬
ant emittere: vnde si non morbus, & aeger simul tolluntur è me¬
dio, certè periculum inmminet ne corrupta illius materia extra ma¬
iores venas efferuescens, tunc in minores exhaustas statim com¬
migret, fiatque ex intermittentem febri continens, vt paulò antè
audiuisti. MATHETES, Quid si auxilium hoc primis morbi die¬
bus ob aegri metum ignauiamque, aut alijs de causis omissum sit
neque ille sine hoc facilè sanitatem recepturus videatur? GERON,
Si abundantiae quidem, & cruditatis signa permaneant, vires au¬
tem nondum interea infirmatae sint, quocunque die, etiam vige¬
simo sanguinem detrahes. Neque enim dierum numerus sui cau¬
sa detractionem dissuadet, sed quòd vires saepiùs processu tempo¬
ris debilitatae sint, vel quòd morbi materia ad concoctionem per¬
uenerit. MATHETES, Quid ergo si concoctio apparet, faciundum
iudicas? GERON, Purgatione, aut alijs deriuantibus praesidijs
parente pureatio tendum, nisi (quod interdum fit) cruditatis signa iterum cernan¬
tur. sic in gutturis, laterum, iecoris, aut alterius partis inflamma¬
tione materiam concoctam, per alias breuiòres & proximas vias
ducere consilium est: in lateris sanè & pulmonis inflammatione
per sputum: in iecore si caua inflammentur; per aluum: si gibba,
per vrinas, renésque: in febribus per aluum, vrinas, & sudores.
Tunc enim naturam habebimus adminiculantem, quae secretos
humores excludere contendit. MATHETES, Quid mali erit, si con¬
coctis iam humoribus sanguis mittatur? GERON, Hoc nimirum,
quòd non solum corruptos, sed simul etiam integros exhauries, &
quod grauiùs est, eos qui vi naturae iam secreti fuerant, exagitan¬
do, puro sanguini permiscebis: atque ita hunc inquinabis, omni¬
áque confundes, & naturae functionem optimam interrumpes.
MATHETES, Si igitur sanguis in quolibet morbo per initia mitti de¬
bet, vt quicquid ex eo in posterum gigni solet, prohibeatur, quod
autem iam est genitum; dissipetur: quando in febri, quae vnum
tantum diem remittit, ille detrahetur? GERON, Eo ipso die, qua¬
cunque huius noctisue hora, illa remiserit: sin autem duos dies in¬
termittat, vires considerandae sunt, quales prior accessio & ex¬
cretio illam siue per sudorem, siue aliter subsecuta reliquerit. MA¬
THETES, Quid agendum putas, si vires debilitatae fuerint? GE¬
RON, Priore die has recreandas, postero materiam corpori de¬
mendam esse: sin autem robustae, & nulla post accessionem insi¬
gnis facta est excretio, per sudores, vrinas, uel alio modo, neque
accal¬