867
Mensura sanguinis emittendi.
Mensura sanguinis triplex.
Magna mensura quibus morbis conueniat.
Virium defectionis in mittendo sanguine indicia
86 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
bo attonito, qui Graecè [GR]ἀποπλήξia[/GR] nominatur, obnoxiam reddat.
MATHETES, Quantum in vnoquoque affectu peculiari¬
ter emittendum erit, superiùs quidem pro ratione virium sangui¬
nis detrahendi modum aestimandum esse docuisti: nunc quoque
propriam & definitam ipsius mensuram discere cupio? GERON,
Rectè facis. nam hoc incognito frustrà, imò perniciosè vena inci¬
detur. Est autem legitimus euacuationis modus, qui ex morbi ma¬
teria citra insignem virium lęsionem detrahitur: ac triplex eius spe¬
cies est, nempe summa, media & infima. prima totam materiam
morbi adimit, aut certè plurimam: altera partem illius tollens, re¬
liquam reddit leuiorem. tertia adeò exigua est, vt nihil aegrum le¬
uet. MATH. Quibus singulae affectibus conueniunt? GERON, Summa
magnis, vt febribus continuatis, & ardentissimis vehementissi¬
misque doloribus, & maximis partium interiorum inflamationi¬
bus: modò vires integrae sint, & validae. in his enim tandiu san¬
guis fluere sinetur, donec color ipsius mutetur: vel dolor mitesce¬
re incipiat: nisi nimiùm sit impactus, aut vires exhaustae resoluan¬
tur. quòd cùm fit, cursus sanguinis supprimendus est: ac quod su¬
perest, alia vice detrahendum: nunc eodem die: nunc altero. Cae¬
terûm magna ista sanguinis detractio, etiam praecauendis mor¬
bis idonea est. apud veteres ea tres libras continebat: hodie vna
nobis, aut octo decémue vnciae fatisfaciunt. media verò tum ma¬
gnis morbis, si vires minus valeant, tum mediocribus, si integrę
sint. atque haec olim sesquilibra constabat. infima exiguis: quan¬
quam hi etiam à natura sola valentiore adhuc, sine vllo medicinae
pręsidio curari soleant. Eiusmodi mensura etiam in magnis mor¬
bis detrahitur, cùm medicinam istam nonvniuersam, sed in vices
diuidere, ob virium imbecillitatem cogimur. Ista libram olim
xigebat. nunc summa dici potest. MATHETES, Quid si vires omni¬
deficiant? GERON, Tunc nulla conuenit. siquidem ex Hippo¬
cratis praecepto, malo victis & deploratis manus admouenda
non est, MATHETES, Quanam vires defecturas indicant? GE¬
RON, Praeter ea quae supra recensuimus, labascens fluoris sangui¬
nis tenor, pallidus faciei color, oscitatio, pandiculatio, aurium tin¬
nitus[sic], oculorum suffusio, singultus, nausea, quae cor natiuo calo¬
re destitutum languescere testantur: ita tamen vt aegres adhuc lo¬
quatur, audiat, & praesentes cognoscat. Non autem intelligo hîc
eiusmodi animi defectum, qui ex timore, vel ignauia, vel acri hu¬
more os ventriculi pungente oritur: nec pręcipitem omnium vi¬
rium lapsum, quo omnes externas actiones intercipi suprà dixi¬
mus. MATHETES, Quid absoluta sanguinis detractio commodi
adferre solet? GERON, Febris ardorem extinguit, pleuriticis al¬
uum citat,