867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS III. 87
uum citat, aut sudores elicit: vnde alij sanitati restituuntur, alij
plurimùm adiuuantur, sed ego tutius esse puto intra modum sub¬
sistere, quàm cum morbo ęgrum quoque iugulare, vt aliâs mon¬
ui. MATHETES, Quid si vel metu, vel terrore, vel stomachi rosio¬
ne animus deficiat? GERON, Aeger intermisso fluore sanguinis
recreandus est aqua frigida in os data, & in faciem conspersa, vel
acetum, vinum, muscum, aut id genus odoramenta naribus ad¬
mouere oportet. Si verò ob materiam plus aequo detractam vi¬
res deficiant, statim fluxio cohibenda est, ne imbecillitas pro¬
gressa, vel mortem, vel aliud incommodum adferat, quod postea
resarciri nequit. Optimè autem viribus colligendis facit, si aeger
supinus decumbat, vt omnes partes in spina dorsi, tanquam in cor¬
poris basi declinantes, conquiescant. nam sic omnis cessat labor,
& principes partes plus sibi caloris & spiritus mutuò imparti¬
unt. MATHETES, Quid si ne sic quidem aeger vires recipiat? GE¬
RON, Vomitus, aut faucium titillatu, aut oleo assumpto excitari
debet: deinde vino, succo mali punici, iure carnium, mendicamen¬
to ex musco alijsque refocillabitur.
MATHETES, Nónne lunae statum obseruas, cùm aliquan¬
do per morborum principia sanguinem detrahere instituis? GE¬
RON, Nequaquam. satis enim est interlunium, plenilunium, &
quartas respicere. Nam si lunae cursus aspectus semper considera¬
ri deberent, certè sanguinis missio saepè diu esset differenda, & ae¬
ger eius pręsidio destitutus interea moreretur. Quare impruden¬
ter, ne dicam stultè ij facere mihi videntur, qui adeò curiosè in li¬
bellis calendarijs aspectuum notas attendunt. quanquam astrolo¬
gicam rationem in signis obseruandis non contemnam, modò
necessitatis & humorum ratio habeatur.
MATHETES, Quae corporis figura potissimùm ad sangui¬
nis detractionem apta est? GERON, In praeuidendis morbis, quan¬
do vires adhuc firmae sunt, sedentis commodior est, quàm stan¬
tis. In curandis autem, decubitus eligi debet: qui cùm corpus, tum
animum maximè tranquillum seruet, praesertim si vires infirmae
sint, aut syncope metuatur. MATHETES, Cur non stantis, aut se¬
dentis figura in his conuenit? GERON, Quia animalis facultas
corpus sustinens in ea laborat, ipsáque intestina ac viscera ex
praecordijs pendentia, vitali naturalíque facultati negotium fa¬
cessunt: cùm aliâs sanguinis missio animi defectionem adferre so¬
leat. MATHETES, Quomodo pars ex qua sanguis mittetur, figu¬
rata erit? GERON, In pronum, vt ille faciliùs in hanc confluat. MA¬
THETES, Qua ratione vena magis in conspectum prodit? GE¬
RON, Si brachium, ex quo sanguis detrahendus est, frictione ma¬
H 2
Vires desectae quomodo restaurandae.
Lunae status.
Figuri corpora ad venae incisionem apta.
Situs partis in qua vena incidetur.
Vena qaomodo in prospectum prodaci queat.