457
414 ADMONITIO
ad imaginem maioris mundi creatus est, exa¬
minemus. Non secus enim ac iste, praecipua sua
tria membra continet, vtpote coelum naturale
suum, & spiritum vitae naturalis in centro sui cor¬
dis latentem, quod eius naturale sulphur à no¬
bis nominatur, vulgò verò naturale calidum
appellatur: solidiores partes quae caro sunt &
ossa, salinam & corpoream sortita naturam esse
affirmamus: Atqui sanguis, nobis est loco mer¬
curij, humidum radicale (quod aiunt) conti¬
nentis. Ex duabus istis posterioribus partibus,
tanquam exlimo terręfactus, consideratur: at¬
tamen ratione vitae naturalis, ex firmamento,
ex quo etiam vita rerum naturalium omnium,
deriuare creditur. Sed eius vita supernaturalis,
& anima per quam ad imaginem Dei creatus
est, exspiraculo vitae, per summum creatorem
indito, solùm originem habet: hac de nihil in
Physicis agimus. Quae autem partium in corpo¬
re locationes & cohaerentias docet anatomia,
magis ad manualem illam, & sensualem me¬
dicinae partem attinet, quàm ad naturalem specu¬
lationem: à medico nihilominus minime ne¬
gligendam, nec à philosopho practico. Qua ra¬
tione ergo iudicabitur anatomia rerum insen¬
satarum, vti vegetabilium, & mineralium, mi¬
nùs necessaria, sine qua perfectus nullus esse
potest Medicus, neque Physicus, cùm ista sint ad
hominis vitam naturalem, vt maximè neces¬
saria,