457
AD ERASTVM. 415
saria, creata? Quia neglecta fuit hactenus mo¬
dernis, & medij seculi medicis incognita, nul¬
lam iudicabunt eius inimici, ob ignorantiam?
Postquam itaque trium primarum substan¬
tiarum fecimus aliquam, quae praebeat aditum
ad maiora, mentionem, de sibi agnatis primis
qualitatibus, vel accidentibus, audiamus. Iu¬
xta primam ideam, vel vnam potiùs, firmamenti
coelo creato, coorta est abyssi tenebrositas: aëris
mediae regioni, vacuitas: & terrae, seu elementis
crassioribus, inanitas: quibus oppositae quali¬
tates obtigerunt in supplementum, vt foecun¬
ditas Clobulo congregationis aquarum atque
terrae: plenitudo vacuum repleuit aërem suis
volatilibus, ac reliquis animatis, pariter & in¬
sensatis: claritate verò luminarium, & splendo¬
re solis potissimùm, illustratur coelum, ac om¬
nia subse, sic iubente creanteque verbo Dei ae¬
terno.
Reliquum est vt hinc errorem Eraste tuum,
Infernum & Paradysum, quos Paracelsus de¬
scribit, quia non intelligis, ortum habuisse co¬
gnoscas. Non magis enim quàm immensum,
& aeternum aliquo concludere loco, ac determi¬
natum in immensum protendere, Paracelsum,
& suos euincere poteris. Hoc si tamen studij ge¬
nere, carpendi videlicet omnes, delectaris, Bi¬
bliorum sacris autoritatibus aduersus Paracel¬
sum experire, si quid valeas efficere; pertinen¬
d ter