867
SANGVINIS missio per cutis incisionem ex fero, SCARIFIcatio.
Quando vtendum scarificatu.
In quibus partibus & qualis ad bibendus scarificatus.
Concisiones vnde auspicandae.
Scalpellorum genera.
Praeparatio membri.
Cucurbitulae quomodo adhibendae.
94 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
rum dolores lenit. Duo autem in arteriarum incisione obseruari
debent: primùm vt corporis totius ratio priùs habeatur: deinde
vt in ea parte incidatur, quae directè loco dolenti respondeat.
MATHETES, Potéstne alia ratione quàm per venas arteri¬
asque incisas, sanguis emitti? GER. Non vna solùm, sed triplici: nem¬
pe cutis incisione, quae scarificatio dicitur, cucurbitulis & hirudi¬
nibus. MATH. Qualis sanguis per scarificatum educitur? GER. Vi¬
tiosus & corruptus, qui in parte aliqua inflammata post venę inci¬
sionem remansit, aut in alio quodam tumore naturę molestus, vt
in scirrho, gangraena, sphacelo, & similibus inhaeresci siue is ve¬
nam distendat copia, siue acrimonia excruciet. Non autem antea
hoc genus detractionis sanguinis tentandum est, quàm fluxio
iam constiterit, & aluus fuerit emollita. MATHETES, Qualésnam
concisiones, & quibus in partibus fieri debent? GERON. In cru¬
ribus, abdomine, thoracem, dorso, & ceruice, rectae secundum mu¬
sculorum longitudinem: in capite autem, pro situ capillorum: in
fronte, transuersę. Hoc interim obseruandum est, vt ab inferiori¬
bus inflammati membri partibus sursum versus administrentur,
ne sanguis, qui ad exteriora erumpit, reliquas partes conciden¬
das obscuret, Neque hoc negligendum, vt vniuersae concisiones
ęquè inter se grandes sint, & pari inuicem spacio, & ordine distin¬
ctae. Scalpellum autem non feriendo, sed ducendo, seu trahendo
parti affectae adigendum est. In Gallia & Italia scarificando, scal¬
pellis vtuntur, quae radendis pilis dicata sunt. in Germania verò
singularia ad eam rem adhibent, eis ferè similia, quibus ad venas
incidendas vtuntur: nisi quòd magis resima existant. vtrobique
autem peccatur, quòd hi feriendo nimis arctas plagas: illi ducendo
nimis magnas inferant. MATHETES, Nulláne pręparatione mem¬
brum, in quo fiet scarificatus indiget? GERON. Lauari aqua cali¬
da, aut certè ea perfundi donec rubescat: aut spongijs foueri: aut
igni admoueri debet: quòd in Germania ad fornacem hypocau¬
sti: in Gallia & Italia ad focum luculentum fieri potest: interdum solis
si ęstas est, ęger exponi debet. Non est quòd expectes hîc, materiam
ex alto, aut longinquo, aut aliundè extrahi posse, quam ex parte affecta
MATHETES, Quid si hoc modò non satis sanguinis emanet
GERON, Cucurbitulae statim, vbi pars affecta calente aqua perfu¬
sa fuerit, agglutinabuntur: & si ipsis auulsis illa rubescat, cutis scal¬
pello concidi: mox iterum illae admoueri debent, donec satis ma¬
teriae extractum fuerit. Notandum autem ipsas nunc cum flam¬
ma modica, nunc cum magna adhibendas esse: prout plus, aut mi¬
nùs sanguinis attrahere ac educere, aut reuellere volumus. Nam
vi flammae, atque caloris, non solum tenuem fluxilémque humo¬
rum ma¬