867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS III. 93
test: dum copiam illius non qualitatem respicit. MATHETES, Sin
autem vitiosus & impurus in totum conspiciatur? GERON, Tum
copiae, tum qualitatis ratione rectè eductus est: qui etiam postea
diligentiùs, aut vena incisa, aut medicamento adimi debet. MATHE¬
TES, Quid de cosentis, qui priùs sincerus, postea vitiosus proflu¬
xerit: quod in vasculis distinctis cognoscitur? GERON, Corpus
tali humore multùm abundare indicium est, qui & proba victus
ratione, & idoneis euacuationibus corrigendus est. sin autem hoc
ex inflammatione accidat, absolutam & integram detractionem
requirit: quae morbi materiam ex parte affecta euacuat. MATHE¬
TES, Quid si contrà primùm vitiosus, postremò autem purus ef¬
fluxerit? GERON, Perfecta est exinanitio: quae omnem vitiosum
sanguinem detraxit, donec laudatus ac bonus emanarit. MA¬
THETES, Quomodo sanguis ex minoribus venis manuum pe¬
dúmque in aquam tepidam effusus iudicari potest? GERON, Di¬
uulsis secretisque inuicem particulis, serum aquae omninò confun¬
ditur, vt internosci queat, cui etiam tenuior sanguinis portio per¬
miscetur: crassior autem & fibrosa in imo subsidet. MATHETES,
Quid si lucida, tenuis, subalbida, & cohęrens fuerit? GERON, Pu¬
ra, & secundum naturam esse iudicabitur, vt crassior etiam crassi
sanguinis index est: obscura autem & nigra, aut alio infecta colore,
sanguinem vitiosorum humorum foecibus inquinari testatur,
quos ipsa coloris differentia discernit. MATHETES, Quid si illa
non benè cohaereat, sed distracta dilaceretur? GERON, Summae
putredinis argumentum est.
MATHETES, De venis & earum sanguine satis iam tracta¬
sti: quid de arterijs censes? licétne eas etiam in morbis quibusdam
incidere? GERON, Maiores, quales in cubito & poplite consi¬
stunt, nunquam: etsi interdum eas totas transuersum discindere
cogamur, vt superius est compręhensum. minores autem in sum¬
mis artubus, nempe manibus, pedibúsque: nec non in capite,
praesertim in molli humidóque corporem, licet. Pauci verò hodie
arterias incidere audent, quòd non admodum conspicuae sint,
nec facilè comprehendi possint. MATHETES, Quid confert illa¬
rum incisio? GERON, In temporibus calidiores, acrésque oculo¬
rum fluxiones impedit: quarum gratia totae discinduntur, aut
rente medicamento, aut candente ferro aduruntur. Post aures au¬
tem diuiduntur in vertigine sitę, diuturnis capitis doloribus cali¬
dis, flatuosis, & alijs quibusdam illius affectibus inueteratis: nec
non in faciei rubore. Inter manus pollicem indicémque existens
in diuturnis laterum doloribus diuiditur, qui inter viscera & se¬
ptum transuersum affligunt. Iuxta talum incisa, vetustos coxa¬
Sanguis prius sincerus postea impurus profluens qui corrigendus.
Sanguis ex pedo vel manu quomodo iudicandus.
ARTERIARUM incisio.