457
AD ERASTVM. 419
lis, vel hominibus facta, non est praeter blasphe¬
miam detestanda: si verò pro humana traditio¬
ne definiatur, cum reprobis Iudaeis, quis igno¬
rat esse figmentum simile Talmudicis fabulis?
Cherubin autem ante Paradysum, si puer, cui
filius? vel quae fuit mater eius? si famulus, quis
dominus ei fuit alius quàm Deus? quas habuit
alias Altissimus tunc temporis creaturas, prae¬
terquam angelos, & hominem vnum, in ma¬
sculum vnum, & foeminam vnam diuisum &
coniugatum, qui nondum filios procrearant?
Item qui os omne, linguam, idiomata, & vsum
eorum dedit, carere potest vel ijs quae fecit, vel
indigere, quoties volet istorum facultatem &
potentias, quas dedit ipsis, exprimere? Non imi¬
tatur etiam Deus hominum mores, neque lo¬
quendi formulas, à quibus nihildiscit. Quare
hoc loco, distinctionem trium in vnitate perso¬
narum, potiùs non venerabimur cum modè¬
sta pietate, quàm petulanter & cum arrogantia
nos efferamus? Christus ait, Ego & pater vnum
sumus, item, Faciemus apud eum mansionem,
etc. Sacrosanctae Trinitatis etiamnum extant
apertissima veteris Testamenti, pio Christiano
cuiuis testimonia, per Genesin: Creauit enim
Deus pater coelum & terram, &c. Spiritus do¬
mini ferebatur superaquas. Et, Semen mulie¬
ris (aeterno Verbo videlicet vnitum) conteret
caput serpentis, & alia quae adferre liceret ex
d 3 alijs