867
Corpus quomodo praeparandum ante sanguinis missionem.
Cruditatis notae.
Corruptus ventriculi humor quibus educatur
Corpus humorum materia infectum quomodo euacuandum.
98 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
Haec autem in medijs corporis partibus fieri debent. nam in bra¬
chijs & cruribus, sola deligatura ad sanguinem cohibendum satis
facit: quae postero die soluenda est: & si sanguis constiterit, abij¬
cienda: sin minùs, eadem vtendum erit. Atque haec de sanguinis
missione satis esse possunt, si vnum adhuc cognitu necessarium
addidero: nempe. quomodo corpus ad illius detractionem prae¬
parandum sit. multum enim interest, quo pacto id habeat.
Primùm igitur cùm sanguinem detrahere volueris, curan¬
dum est, vt cibus in ventriculo concoctus, & sanguis in iecore sit
elaboratus: nullius autem materię corruptę copia insit, neque aluus
stricta neque os ventriculi nimis acri sensu pręditum, aut infirmu exi¬
stat. hęc enim si adsint, sanguinem non in totum dissuadent, sed retar¬
dant, donec ipsa arte corrigatur. MATH. Quánam obsecro? GER. Si
ventriculi & venarum cruditas, cibis boni succi, quiete, & fomentis
extrinsecus adhibitis, emendetur. MATHETFS, Vnde cruditas co¬
gnoscitur? GERON, Ex ructu, ventriculi grauitate, cibi ingesti
bundantia, & tempore. quare si in hoc statu venam incidas, pluri¬
mum succi crudi, in illius locum necessariò attrahetur: quemad¬
modum vbi aluus non respondent, venae exhaustae aliquam excre¬
mentorum partem ab intestinis rapient. MATHE. Qua autem ratio¬
ne illa, vbi non descendit, sollicitari debet? GERON, Clystere infu¬
so, vel glande subiecta, vel manna assumpta, vel casia, vel simili¬
bus. MATHETES, Quae notae vitiosum humorem in ventriculo,
& primis venis contineri indicant? GERON, Cibi fastidium, nau¬
sea, vomitio, frequens alui deiectio, ventriculi grauitas, dolor:
nec non ipsius & praecordiorum tumor, distentioque. MATHE¬
TES, Quo pacto corruptus iste humor educetur? GERON, Si sur¬
sum vergit, vomitione ex aquae, vel hydrelei tepentis selibra ex¬
citata: si deorsum inclinat, aluus vbi bilis infestat, syrupo rosaceo,
vel violaceo solutorio: vel ex floribus persicis confecto, singulis vn¬
cię instar, aut mannę duarum vnciarum modo, ex iure pisorum mo¬
dicè coctorum expurgari debet. crassus autem, & glutinosus, hie¬
ra, quam ab amaritudine graeci [GR] πικρὰν [/GR] appellant, modo febris non re¬
fragetur: vel senae foliorum semuncia ex aqua feruente cum zinzi¬
beris modico macerata: vel syrupi nostri diasereos sescuncia, cum
rosati solutorijs emuncia, ex aquae cinamomi destillaticiae vncia.
Casia verò cùm humor ille infestat, apta non est, vt quae tantum
leniat, emolliatque: minùs autem abstergat & subducat. Atque
haec semel, vel iterum, vel etiam tertiò, si res exigat, porrigi de¬
bent: ac deinde statim sanguis emitti. MATHETES, Quid si corru¬
pta materia humorum omnes corporis regiones infecerit: GE¬
RON, Haec vna medendi ratio est, vt suo singulae ordine exhauri¬
antur: