867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS III. 99
antur: nempe primùm intestinorum venae: deinde maiores: postre¬
totus corporis habitus. MATHETES, Cur non maiores pri¬
mùm? GERON, Ne materia vitiosa ex primis in illas, aut ex his in
corporis habitum transferatur. MATHETES, Ergo ex habitu
stam prius in venas maiores: hinc in primas, atque in aluum tra¬
duci oportet? GERON, Maximè: atque ideo vitiosi humores, qui
vel in ventriculo generati sunt, vel ex capitè, iecore, liene, aut ali¬
undè ad eum confluxerunt: vel materiae commixtae sunt, vtiliter
medicamentis in aluum datis: vel potione ante missionem san¬
guinis extrahentur. At qui curationem morborum, quos dixi, ab
illa statim ordiuntur, corpore adhuc illis repleto, plurimum aber¬
rant. Tanti enim momenti plaerunque primarum venarum cor¬
ruptelae sunt, vt sanguinis detractionem non solùm remorentur,
sed omninò etiam impediant. Hinc in aqua inter cutem, vel in ma¬
lo habitu, vel in scirrho iocinoris, vel lienis, nemo sanae mentis,
sanguinem emittet, etiamsi vitium id exigat. MATHETES, Quid si
humor vitiosus infestusque ante sanguinis missionem ex ventre
non expurgetur? GERON, Tunc in venas longè maiore periculo
quàm crudus rapietur, eásque sua vitiositatè copiosa inficiet: vn¬
nunc obstructiones: nunc mali habitus fiunt: nunc morbi qui¬
bus mederi volebamus ingrauéscunt, & saeuiora eis symptoma¬
ta superueniunt: adhaec ille impetu suo, ferociáque concitatus
ventriculum vellicat: ob quod nausea, conuulsio, defectio animi,
& vniuersarum partium ruina, quae graecis [GR]συγκοπὴ[/GR] dicitur, aliá¬
que id genus pericula obueniunt. quae omnia bilis sola in os ven¬
triculi effusa praecipuè adferre solet. MATHETES, Estne os ventricu¬
li ante sanguinis detractionem ob id muniendum? GERON, Indu¬
biè ijs, quę illud corroborant, humorumque acrimoniam obtun¬
dunt, prohibentque influxum: quod genus sunt succi, mali puni¬
ci, cotonei, citrei, limonum, oxyacanthae, & vuae acerbae, syrupi¬
que ex his confecti. MATHETES, Quae exhibenda, si frigida intem¬
peries afficiat? GERON, Calida odoramenta, maximè syrupus
menthę, & cydonites, aut panis mica vino odorato intincta. ac
bi aeger iam paululùm recreatus fuerit, sanguinem detrahito. MA¬
THETES, In omnibúsne morbis haec quae recensuisti, ante sangui¬
nis missionem fieri possunt? GERON, In mitioribus quidem mor¬
bis possunt: in sęuioribus autem, & atrocibus, vt nimia humorum
abundantia, vehementi laterum dolore, febri ardentissima, casu,
& contusione graui, imminentis periculi euentus magis formi¬
dandus est, quam incommodum illud, quod ex corpore nondum
sic praeparato vsu venire plaerunque solet.
MATHETES, Si corpus ita praeparari debet ante venae inci¬
I 2
Primarum venarum excrementa cur euacuanda ante sanguinis missionem.
Incommoda ex retentione corruptorum humorem in primis venis.
Os ventriculi quibus ante sanguinis missionem muniendum.
Ad frigidam intemperiem exhibenda.