867
101
IOANNIS GVINTHERII
ANDERNACI MEDICI,
de veteri & noua medicina
faciunda,
COMMENTARII SECVNDI
DIALOGVS QVARTVS.
MATHETES, Priorem iam ex duabus praecipuis euacu¬
andi rationibus, hoc est, sanguinis detractionem inter¬
pretatus, deinceps alteram quoque, quam per medica¬
menta fieri dixisti optime praeceptor, aggrediaris. GERON, Id fa¬
ciam libenter, ne quid in medicina rectè faciunda tibi desit. hac
igitur corporis totius excrementa, humorísque superflui, & succi
propriè dicti intemperiem, aut vitiositatem, & corruptelam ex¬
perti, proprijs singuli medicamentis, non inuita natura excernun¬
tur: vnde graecis [GR] κάθαρσις [/GR], nobis purgatio nominatur. vt autem ip¬
sa comodè perficiatur, materia humorum, & corporis meatus, in
quibus illa continetur, ante istam praeparari debent. atque ideo
illorum qualitas, copia, tempus & medicamenta obseruari de¬
bent: quibus singuli tutò educi queant, ne interim periculum
remedij loco inducamus.
Primùm igitur inspiciundum est, num faciles sint, an diffici¬
les: tenues, an crassi: acres rodentesque, an lenes: sinceri, an sangui¬
ni adhuc permixti. deinde num copia naturae molesti, infestíque
existant. postremò vtrum huc illuc agitentur, an quieti sint: item
concoctine, an crudi adhuc, & concoctionis prorsus expertes. MA¬
THETES, Quem vocas humorem facilem? GERON, Qui promp¬
medicamento ipsum trahenti expurgantique paret, vt est bili¬
osus, tenuis, serosusque. Huic contrarium appello difficilem, ac Humor tenax.
lentum, qui vasis contumaciter adhaerescit: quales plaerique sunt
pituitosi, & nonnulli biliosi ex crassiore pituita putrida admixta
procreati: crassique pituita ipsa, & atra bilis. MATHET. Quem ais in
corpore sic oberrare, vt nunc hanc nunc illam sedem inuadat, nul¬
libi consistens? GERON, Eum quem graeci ab animalibus lasciui¬
uientibus, & coeundi desiderio incitatis, vt loco stare nesciant,
[GR]οργῶντα[/GR] vocant: nos furentem, & incitatum vocare possumus. vu¬
turgentem appellant. Est autem is duplex. primus enim cru¬
dus, statim ab initio febrium acutarum, praesertim pestilentium
aut morborum, qui illas habent coniunctas, affligit: in reliquis au¬
I 3
Purgatio vnde.
In humoribus purgandis quae obseruanda
Humor facilis.
Humor tenax.
Humor oberrans furiens, seu [GR]ὀργῶν[/GR]
Humor [GR]ὀργῶν[/GR] seu furiens duplex.