457
AD ERASTVM. 427
statim atque fecerit, semper eis obedire cogetur ad om¬
nia mandata. Si tandem inobediens fuerit, aut illos ad
iram commouerit, vitam vel imminuunt, vel prorsum
adimunt, contorto etiam quandoque collo: quod quidem of¬
ficium diaboli non est, simile quid efficere, sed potiùs co¬
gitationes prauas suggerere, quibus homines à Dei prae¬
cepto retrahat: qua quidem via maximos peccatores
efficit, qui sui creatoris Dei penitus obliuiscuntur, ac ne¬
gant, & postmodum in desperationem adducit, ne ora¬
re possint ampliùs. Quamuis autem illi spiritus elemen¬
tares diabolo sint affines, & saepissimè Dei tortores, etiam
carnifices sint vt illi: nihilominus persaepe homines ad¬
monent instantium periculorum vitae, siue dormiendum,
siue vigilandum inter, à maximis periculis tuentur, &
nonnunquam è carceribus aliquos liberant, ac similia
dant auxilia.
Similiter capite octauo de obsessis, contra
ebrietatem scribit in hunc modum:
Petrus Apostolus tam egregiè nos admonet (inqui¬
ens) Sobrij estote, & vigilate, nam inimicus vester dia¬
bolus, vt leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret. Fi¬
de postmodum concludit, nos diabolo resistere posse. Priùs
itaque verbum de sobrietate, nos intelligere sic vult Apostolus
ac si loqueretur: Cauete ab omnigenere ventris imple¬
tionis & ebrietatis. Ebrietas enim est fons & origo ma¬
lorum omnium, & vitiorum quae fiunt, ac adimplentur
ex persuasione diaboli, per ebrios. Quamobrem seruate
modum in cibo & potu, ne turbetur cor vestrum & ag¬
grauetur, semper enim adest diabolus, quanquam inui¬
sibilis: