867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS IIII. 123
concoctionem humorum adhiberi possunt? GERON, Nunquam,
nisi materia illarum per totum corpus, aut praecipuas eius partes
furentis modò agitetur, excretionemque postulet. Tunc enim
ea materiae portio, quae in motu est, non quae moueri potest, aut
in parte aliqua iam resedit, validiore medicamento expelli de¬
bet. MATHETES, Cur validiore, cum Galenus tale refugiat? GE¬
RON, Quia periculum est, ne lenius, aut non trahat, aut non totam:
cuius reliquię posteà ęgrum in summum discrimen praecipitent.
Galenus non febris ratione eo in loco validum medicamentum
dissuadet, sed inflammationis iam factae: quae post euacuationem
relinquitur in pleuritide, & concoctione, multóque uirium ro¬
bore ad expurgandum indiget. atque ea de causa eiusmodi pur¬
gatio ualdè est periculosa, siue nimiùm valida, siue leuis existat.
MATHETES, Quid agendum, si furente febrium materia, crudi
humores in meatibus, per quos illa ducetur, haereant: quod in
principio illarum fieri solet? GERON, Si crudi in vijs substiterint,
hos anteam praeparari, quàm illam educi oportet. sin autem vias non
obsideant, quod ex superiore victu, & praecordiorum habitu
coniectari licet: vel si ingens periculum immineat, eodem die
purgatio tentanda est. majus enim in mora quàm frustratio¬
ne est discrimen. MATHETES, Furentis materiae purgati¬
onem, quamprimùm tentandam esse noui: num autem illa
vnquam impediri soleat, ignoro. GERON, Solet interdum, nem¬
pé, quando corpus crassis repletum cibis, aut crudis humoribus
grauatum fuerit: aut quando obstructione magna ex praecordio¬
rum tensione laborat: aut si vehemens calor illa affligat: aut
si denique inflammatio urat. Quare etiam Hippocrates quosdam
pestilentia laborantes, purgatione, quae nimum furenti mate¬
riae conuenire videbatur, offensos suisse commemorat, quòd
praecordia ipsis intenta fuissent. MATHETES, At si nihil eorum
quae recensuisti impediat, tutóne licet furiosae materiae purgati¬
onem etiam in pestilentia moliri? GERON, Distinctionem ista re¬
quirunt. primum enim obseruari debet, quodnam sit pestilentię ge¬
nus: idne quod sine febri hominem inuadit, an illud quod cum
febri quidem, sed lenta, aut quod cum valida infestat, vehemen¬
ti calore ardentium modo affligens. deinde considerandum est,
num extrinsecus contagio inceperit, vt potè ex aëre vitiato, ex se¬
minarijs aliunde aduectis, sicut olim ex Aegypto in Gręciam: item
ex aegrorúmne consortio, eorumque afflatu & spiritu corrupto,
an rerum infectarum, vt potè vestis, operimenti, puluinaris &
sellae contactu, an statim ab initio in nobis ipsis ex cutis densita¬
te, humorum copia, malitiaque & viscerum obstructione. postre¬
L 2
Materia vltra iecur haerens non ante concoctionem euacuanda.
Crudi humores in vijs subsistentes, primum praeparandi.
Forentis materiae purgatio quando impediri solet.
In pestilentia an purgandum.