867
Pestilentia ex humorum copia, malitiae, obstructione, lenia medicamenta admittit nulla purgantia.
Medicamenta leuia ad pectem.
Quae cauenda in pestilentia.
124 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
mo inquirendum est, quo in humore potissimùm haereat: vel an
in spiritibus tantum adhuc subsistat: item num in principio sit, an
plurimum processerit. adhaec quae loca praecipuè obsideat: intùs
ne tota delitescat, an forâs proruperit, aut omnes partes inuaserit:
insuper vtrum solidas partes occuparit, an per summa tantum
perret. Praeterea num velociter & largè, an tardè & parum ser¬
pat. pro horum enim differentia, curandi quoque ratio variat.
Quae ex humorum quidem copia, malitiáque, aut obstructione
prouenerit, lenioribus medicamentis aluum ducentibus, mea¬
tusque aperientibus curari debet. purgantibus autem nulla, siue
extrinsecus, siue intus in nobis orta fuerit. MATHETES, Qua de
causa? GERON, Quia materia contagionis cum latè dispersa est,
difficulter educi potest, nisi etiam humores, quibus inhaeret, si¬
mul euacuentur, & natura illam statim ab initio, vt rem noxiam
forâs propulsare conetur, non autem concoquere, vt in alijs so¬
let, vnde maculae, pustulae, abscessus, & plurimum alui deiectio¬
nes in illis excitantur. medicamenta autem purgantia ea, quae ad
cutim feruntur, introrsum reuocant, motu nimirum naturae con¬
trario, sanguinem maximè agitant, & permiscent, eóque multis
omnes corporis vires conuellunt. sin autem aluus astricta fuerit,
licet eam glandibus subiectis, clysteribus, & emollientibus subdu¬
cere. MATHETES, Quid si in vtraque pestis origine humorum co¬
pia adfuerit, quae cuacuationem requirat, purgantibusne medi¬
camentis vtendum erit? GERON, Erit, sed leuioribus, quę corrup¬
tam tantum materiam per aluum subducant. nam magnam me¬
dicamentorum irritationem illa ferre nequit, vt quae ipsa lubrica
sit, & valdè irritabilis. Conueniunt itaque syrupus ex rosis, pur¬
gandi facultate praeditus, manna, cassia siliqua, catapotia ex aloe,
croco, myrrha, cum aceto: nec non communes pilulę, & rheubar¬
barum. quòd si cassiores humores fuerint, etiam medicamen¬
tum, quòd constat agarico, exhiberi potest. quanquam nonnul¬
li celebres medici tum veteres, tum recentiores alomën, & agari¬
cum, corporis exiccandi potiùs quàm materiae noxiae educendae
ratione exhiberi affirment. Caeterùm illis, quae modò recensui
& similibus, pro aetate, tempore, & modo vti poteris, vel quoti¬
die, vel tertio quartóue die, si morbus tam diu prorogabitur. MA¬
THETES, Audio nonullos medicinae professores fortissima quae¬
que medicamenta exhibere pestilentibus, tum quae per aluum,
tum quae vomitu valenter purgant. GERON, Illi suo ducuntur
iudicio. Ego malim ea sumere, quae naturam alioquin in his mor¬
bis debilitatam, non prosternant, sed potiùs iuuent. hoc etiam in
primis caueri debet, ne motui ipsius naturae, quo noxijs expel¬
lendis