867
Vrinae crudae in principio febris cur.
Quies necessaria concoctione.
Excercitatio cum morbus dat inducias.
Pedum frictio.
Motus à cibo noxius.
Ventriculi infirmi remedia externa
126 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
formam repraesentat. postremo in laterum & pulmonum affecti¬
bus nihil expuitur, sed tussis sicca infestat, aut humida & cruda.
Hinc ergo aduertendum obseruandumque est, concoctionem non mo¬
per sanitatem, sed etiam in morbis requiri. Non minùs enim vitia¬
ta ciborum, quàm humorum concoctio morbos parit. MATHETES
Quare statim in febrium principio cruditas vrinae apparet, cùm
nondum adeò natiuus calor debilitatus videtur? GERON, Quia
natura à morbo irruente turbata solitam intermittit concoctio¬
nem: & cùm febris venosi generis affectus sit, actiones eius laedit,
vt partis alterius morbus, illlus quoque concoctionem impedire
solet. adhaec, quia cùm vitiosus humor alimento se in venis miscet,
non modò concoctionem turbat, sed etiam vrinas suo colore in¬
ficit, bilis transitum prohibens, suam autem qualitatem vitiosam
venis imprimens.
MATHETES, Quae igitur auxilia tum alimento, tum humo¬
ribus vitiatis, seu concoquendis, seu euincendis conueniunt? ea¬
démne an diuersa? GERON, Partim similia, partim contraria. sicut
nim cibo assumpto ab omnibus alijs motibus conquiescendum est,
vt natura soli eius concoctioni incumbat: ita quoque humoribus
tum benignis, tum vititosis, excrementicijsque, vel concoquendis, vel
ędomandis, quies corporis expetitur. Rursus, vt per sanitatem ex¬
ercitatio mediocris ante cibum vtilis, post illum autem noxia,
sic in morbis febrilibus (nam de his potissimùm hic loquimur,
qui inducias, & interuallum concedunt) etiam lenis motio com¬
moda existit, eodem modo suscepta. In illis autem, qui nullum se¬
uiendi tempus intermittunt, aut summa quies, aut lenis tantum
pedum frictio competit: quae etiam ad cibum concoquendum
adhiberi potest. id quòd in hunc modum Galenus affirmat. "Ne¬
que enim (inquiens) aegrotabit quisquam omninò, si commodè
prospexerit, ne vnquam concoctione frustretur, neque validè se¬?
cundum cibos moueatur". Sicut enim excercitatio ante cibum
bita summè ad sanitatem tuendam conducit, ita nihil est, quod
magis illam offendat, quàm motio quaelibet à cibo sumpto. quip¬
pe alimentum, priusquàm concoctum sit, ex ventre in corpus di¬
stribuitur: atque hinc in venis crudorum humorum copia coa¬
ceruatur: quae omnigenos morbos procreare solet: nisi antea plu¬
ribus laboribus fuerint discussi, aut concocti, & à facultate quae
in iocinore & venis consistit, in sanguinem mutati. MATHETES,
Quae ventriculo infirmiori imponi debent? GERON, Puellus,
vel catulus, vt quorum calor nobis familiarior, quàm fomento¬
rum existat: nec non vnctiones & cerata: toti autem corpori, ope¬
rimenta, molle cubile, somnus, & alia, quae moderatum calorem
conci¬