Pro
viscerum
affectuum
ratione,
humororum
concoctionis
promouendae.
Concoctiones
etiam
viscerum
nobilium,
&
ignobilium
obseruandae.
Simplices
febres
an
citra
viscerum
noxiam
oriantur?
Vrina
concocta,
non
semper
visceris
humor
concoctus
est.
130
DE
MEDICINA
VETERI
ET
NOVA
laborat,
sputorum
praecipuè:
non
tamen
vrinę,
&
deiectionum
negli¬
genda
est
concoctio.
Cùm
autem
febris
citra
visceris
alicuius
affectu,
aut
iecoris,
renum,
vesicę,
lienisue,
inflammationem
affligit,
vrinis
potissimùm
attendendum
est:
quemadmodum,
si
venter
ęgrotet,
deiectio
primum,
deinde
vrina
considerari
debet.
Semper
enim
cùm
febris
inuasit,
siue
ex
solis
humoribus
putrescentibus,
siue
ex
membri
cuiusdam
inflammatione
contracta,
vrinas
praecipuè
inspiciendas,
atque
inde
concoctiones
noscendas
esse
iudico.
MA¬
THETES,
Ita
non
tantum
materię
per
totum
corpus
dispersae,
sed
etiam
in
membro
aliquo
corporis
fixae
concoctio
erit
tentanda?
GERON,
Non
solùm
certè
morborum
totius
corporis
concoctio¬
nes
adiuuandae,
sed
etiam
nobilium
viscerum,
in
quibus
humo¬
res
sunt
impacti,
ratio
habenda:
imò
&
ignobilium
membrorum
in
quę
illi
alíquando
manant,
vel
indidem
decumbunt.
Si
igitur
re¬
crementa
ad
ventrem
vergunt,
promoueri
debentclysterijs,
qui
eò
possunt
attrahere,
&
vniuersa
victus
ratione.
si
ad
renes,
ijs
quae
vrinam
mouent:
si
verò
ad
crassum
intestinum,
quod
colon
ap¬
pęllant,
acrioribus
medicamentis,
quae
illud
excalefaciant,
vt
Ga¬
lenus
memoriae
mandauit.
MATHETES,
Simplices
illae
febres,
ex
solisne
vitiatis
humoribus
citra
vllius
visceris
noxam
oriun¬
tur?
GERON,
In
his
quoque
membra
nonnulla
affecta
quodam¬
modo
videntur,
non
autem
tam
acri
morbo,
&
euidenti.
In
terti¬
nis
iccur,
minùs
integrè
habere
videtur:
in
quotidiana
os
ventri¬
culi
simul
&
iecur:
in
quartana
lien:
interdum
etiam
iecur.
MATHE¬
TES,
In
febribus
igitur,
si
vrina
probè
cocta,
&
alui
deiectio
appa¬
ret,
viscerisne
affecti
morbus
concoctus
dicitur?
GERON,
Mini¬
mè:
fieri
enim
potest,
vt
licet
aeger
cibum
boni
succi,
&
exiguum
foeliciter
in
ventre
&
genere
venoso
per
quietem
tum
animi,
tum
corporis,
&
somnum
concoxerit,
vrináque
&
deiectio,
sanis
pro¬
pemodum
similes
existant:
humor
tamen,
qui
visceri
alicui
impa¬
ctus
est,
crudus
adhuc
subsistat.
MATHETES,
Cui
ergò
primum
re¬
media
adhiberi
debent,
materiaene
per
totum
corpus
dispersae,
an
visceri,
ex
quo
potissimùm
illa
suppeditatur?
GERON,
Vtri¬
que
simul.
MATHETES,
Quomodo
hoc
fieri
poterit?
GERON,
Si
congruis
oberranti
per
corpus
materiae
remedijs
admisceas,
quę
visceris
obstructionem
liberent,
intemperiem
corrigant,
debile
corroborent.
adhaec
si
primum
medicinis
intra
corpus
assum¬
ptis,
tandem
ipsum
membrum
extrinsecus
adiuues.
MATHE¬
TES,
Exequere
igitur
id
quod
paulò
antefacturum
te
recepisti.
Sed
cùm
alia
sit
praeparatio
humorum,
vt
in
alijs
morbis,
sic
ma¬
ximè
in
febribus,
alia
verò
concoctio
uera,
enumeres
iam
quae
singula
seorsim
requirant,
ne
praeparatorias
potiones
pro
conco¬
quentibus