867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 137
vel numerus, siue in affectibus internis, siue in externis conuenit:
quaeque illius notae sunt in seplasijs, & quid singulae valent? GE¬
RON, Iam indicabo: sic vt primum res simplices, facultatibus do¬
natas, quae ex medijs inter calidas & frigidas, humidas & siccas
qualitates, ad nullam magis inclinantes ortae sunt, praeponam:
deinde, quae in primo, secundo, tertio, & quarto ordine calefaci¬
unt, aut refrigerant, humectant, aut siccant: postea secundis facul¬
tatibus praeditas, quae mediocriter, vel multò magis aperiunt,
vel astringunt, extenuant, vel incrassant, emolliunt aut indurant,
incidunt, aut glutinant cogúntque: nouissimè, quę humores pro¬
pellunt noxios, tertijs, aut quartis potissimùm imbuta facultati¬
bus subiungam. Non autem omnes hîc res medicinales, sed eas
tantum, quarum frequentior in seplasijs vsus est, obiter & paucis
enumerabo. antea verò sciri volo, quomodo pondera, mensurae,
ac numeri rerum distinguantur.
MATHETES, Tu ergo nunc expedias. GERON, Minimum
omnium pondus existit granum, sdque duplex: vnum sanè triti¬
ci, vel ordei, vel ciceris, vel cuiusque frugis, vel leguminis: alte¬
rum, quo metalla, vel nummi penduntur: à quo ceu minimo,
quod etiam momentum latinè dici potest, reliqua, sicut numeri
ab vnitate sumunt originem. MATHETES, Vtra grana medicis
potissimùm conueniunt? GERON, Nummaria, siue metallica¬
nam haec sibi similia, certa & constantia permanent: quae verò ex
frugibus sumuntur, non semper sibi respondent: sed pro loco &
tempore ampliora, vel exiliora nascuntur. Itaque praestat, gra¬
num nummarium seu momentum, & reliqua inde profecta, pon¬
dera in vsum adhibere: vt vna eorum eadémque apud omnes
tùm medicos, tum alios, ponderis ratiosiet. hinc nanque mi¬
nus erroris, & periculi succedet. MATHETES, Dic quae sunt reli¬
qua pondera & quomodo singula notantur? GERON, Granum du¬
abus literis, virgula superimposita, hac forma, gr. Gr. Huic si plu¬
ra grana accesserint, ex duodenis pondus fit, quod Gręcè obolus
vocatur: ex senis semiobulus: ex viginti quatuor, scrupulus, seu
scriptulum: vnde Graecis [GR]γράμηά[/GR] dicitur: quod apud recentiores
viginti tantum granis constat, hac figura scr: ex septuaginta duo¬
bus, drachma, quae sic pingitur z. apud recentiores ex sexaginta:
vncia ex talibus drachmis octo: semuncia, ex quatuor, quae sic non
tantur, illa y , haec y s: sescuncia y is. Porrò vnciae duae, bes: tres
quadrans: quatuor, triens: quinque quincunx: sex, semis, vel selibra
septem, septunx: octo, octunx: nouem, dodrans: decem dextans:
vndecim, deunx: duodecim, libra nominantur. Tutius esset
drachmam, vnciamque non eiusmodi notis, sed literis absolutis
M 3
Docendi institutum.
PONDERA.
Grana duplicia. Nummaria.
Granum.
Obulus.
Scrupulus.
Drachma.
Vncia.
Semuncia
Sescuncia
Vnciae compositae.