867
Manipulus.
Pugillus.
Fasciculus.
Grumis.
Mica.
Gutta.
Herbae temperatae calore & frigore.
Attractylis, acanthium, carduus benedictus.
Adianthum.
138 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
scribi, ne alteram pro altera, quod saepè accidit, imperiti seplasij
vsurpent, magno aegrorum detrimento. Apud Graecos veterés¬
que Romanos, & Arabes, longè plura pondera & mensurae inue¬
niuntur: adhaec arida ponderibus, liquida mensuris certis aesti¬
mantur. aliud enim mensuralis drachma, vncia, & libra, quàm
ponderalis existit. nos hic communia tantum nostris tempori¬
bus vsurpata, recensere voluimus. His accesserunt duae istae no¬
tae. M. & P. quarum prior indicat id, quod manus, veluti manipu¬
lus compraehendere: altera, quod digiti tres in extremo complica¬
ti, sicut pugillus continere possunt. Cùm autem medici fascicu¬
lum ponunt, id quod brachio altero complicato apprehenditur
indicant: herbis quidem fasciculus & manipulus: floribus pugil¬
lus attribuitur: siccis autem illis, etiam alia pondera communi¬
cantur. Caeterùm radices, & reliquae res simplices vniuersae, sicut
etiam compositae, supra iam dictis ponderum notis penduntur.
Vnum adhuc pondus satis simplex, apud veteres vsurpatum inue¬
nitur, quod graeci [GR]χόνδρον[/GR] appellant, nos granum vel grumum inter¬
pretari possumus. Tale ferè est, quod [GR]ψυχιον[/GR] Gręcis dicitur: nobis
mica, quod pani friato attribuitur. Id quoque obseruandum est,
nunc eadem pondera, & mensuras, liquidis & aridis accommo¬
dari: quod minoris fit negotij, & magis certum. In liquidis ad¬
huc vna omnium minima mensura, gutta scilicet remansit, qua
cetum, & valentissimas aquas praescribunt. Adhaec, aequalis plu¬
rium inter se iunctorum mensura, ac pondus, graeca dictione [GR]ἀνὰ[/GR]
quae latinè singulorum verti solet, à recentioribus significatur.
MATHETES, Quod de simplicium rerum facultatibus exponen¬
dis promisisti, iam tandem abs te expecto. GERON,
HERBAE CALORE ET FRIGORE
TEMPERATAE.
Attractylis, alijs acanthium, vulgo Carduus benedictus, Gal¬
lis Branca vrsina, secunda facultate extenuat, incidit, viscerum ob¬
structiones aperit, vlcera eorum sanat, pestilentibus, alijsque venenosis
ac putridis vitijs opitulatur. Eiusdem decocti in aqua ius, aut aqua
stillaticia, aut pulueris drachma potui data, infantibus commitiali¬
bus: item quartanis, aut alijs febribus succurrit, quarum accessiones:
cum frigore inuadunt. Praeterea carduus iste recte alijs decoctis mi¬
scetur, quae ex ligno guaiaco, cum vino & aqua, contraluem galli¬
cam parantur: & quod maximum est, herba ipsa tam recens quàm
sicca, aduersus pestilentiam, venenaque letalia, & contumacia vlce¬
ra, tum pota, tum extrinsecus admota, singulare est praesidium.
Adianthum, & omnes eius species, trichomanes, polytri¬
chum, & callitrichum, vulgo capillus veneris appellatur, extenu¬
at,