485
DIVERSORVM. 188
& serua. Ignem ergo praedictum bulli in aceto fortissimo, di¬
stillato cum igne temperato illum decoques ut quod ibi est de cau¬
sa adustionis, quamuis modicum sit, si bene egerit destrua¬
tur, & post bullitionem & decoctionem, modicum de ipso
siccum, fusae lunae superiacta, quoniam si denigrauerit, uel
combusserit, scito quid cum igne aliud extraxisti, si rubefa¬
cit eam uel citrinat absque combustione & nigredine bene
quidem factum est. Si ergo causa combustionis, ibi est, de¬
coque in igne cum accto usquequo consumetur, tunc ignem
suum siccum & praeparatum iunge & cera ut dictum est
cum criplo praedicti sulphuris praeparati albi & mundi, uno
addito puluere salis armoniaci. Haec tria quidem cera & com¬
ple ut dictum est in compositione albi & solue & coagula
& proijce quantum uis ad oculum super lunam praeparatam,
ut in capitulo suo dictum est & uertetur in solem optimum
ad omne indicium sustinendum Aliqui libri inueniuntur,
quibus credendum existimo, quòd perfectum esset elixir si
haec quatuor in eadem compositione ponerentur, scilicet chi¬
bric purissimi & albissimi pars una. Ignis praedicti pars alia
& ista simul terantur cum una parte salis armoniaci ter
sublimati & praedicta aquae rubea distillata, unum tamen
istorum bonum aestimo. Et tamen inueniuntur libri, quòd
quidem certum est, unctuositatem sulphuris non posse aufer¬
ri ab eo totam per corruptionem eius in ipsum, scilicet assan¬
do cum rebus desiccantibus, sed & per extractionem quae sic
fit bulliendo, tamen cum aquis acutis uel oleo donec extraha¬
tur ab eo supernatans, ex acritate sua, quod uerum est.
Aquae tamen acutae si quis nouerit illis uti uertent illud ad op¬
tatum & auferent ab eo omnem imperfectionem, & uolabit
cum ipsis & utinam hoc bene notes.
AA iiij