485
COLLECTANEA
De uegetabilibus & animalibus.
ET quia diuus Thomas postquam in suo opere tra¬
ctauit de corporibus superioribus tractat de infe¬
rioribus & diuidit illa in animalia plantas & mi¬
neralia & loquitur de singulis singulares lapides ex illis com¬
ponendo colligunt, ergo multi dicendo quàd lapis philosopho¬
rum est triplex, scilicet mineralis uegetabilis. & animalis.
Materiam autem propinquissimam horum lapidum, philoso¬
phi nunquam expresse nominauerunt, in minerali tamen po¬
suerunt argentu uiuum in uegetabili, quintam essentiam uini.
In animali sanguinem humanum praeparatum. Ne igitur
huic operi aliquid deficiat illa ponemus breuiori uia qua pos¬
sumus.
IGITVR Executo breuiter tractatu de spiritibus mi¬
neralibus, de uegetabilibus & sensibilibus est agendum. In¬
ter uegetabilia frumentum obtinet principatum. anima ui¬
ni & sal tartari. Inter sensibilia, capilli humani, sanguis
& urina ouaque galline legimus meliora. Est autem ferè idem¬
modus operandi in omnibus. Oportet autem haec munda eli¬
gere & electa putrefieri ut dissoluantur partes elementales,
ut sint apta ad extrahendum & partiendum per quatuor
elementa, uel quasi per dissolutionem & distillationem ipsis
putrefactis per 21. dies, extrahantur & in cucurbita ponan¬
tur, aptentur & distillentur cum lento igne & seruetur or¬
do, ut aqua tota qua alba exierit ponatur sola ad partem.
deinde quae citrina exierit uel rubea similiter ad partem pona¬
tur: & sic continuetur distillatio, & distilla quousque cesset
fumus & remaneat in cucurbita terra nigra & sicca. Itaque