867
146
DE MEDICINA VETERI ET NOVA
vsus magis extrinsecus est, quàm in corpore: nam quoduis genus
doloris mitigant.
Mandragora, frigida in tertio, sicca in primo est: duę ipsius
species reperiuntur: nempe mas & foemina. in Italia valdè fre¬
quens. Inueniur etiam tertia eius species, quae Morion dicitur.
nullus eius praecipuus vsus est.
FRIGIDAE IN QVARTO.
Cicuta, torporem inducit, & altissimum somnum comesta,
quod in multis videre licet: vbi efficatior est, mortem adfert.
MATHETES, Quae ponderum ratio in herbis istis vsurpan¬
dis conuenit? GERON, Ad lauacra sanè, siue recentes, siue siccae illę
existant, fasciculis, vel manipulis pluribus adduntur: in clysteri¬
bus autem manipulo vno, vel duobus: in decoctionibus, dimi¬
dio, vel tertia eius parte: vbi minùs idoneae, vel admodum effica¬
ces, vel integrae fuerint. In pulueribus autem ad caput, cor, stoma¬
chum, aliásque partes inscriptis, drachmae instar vsque ad semun
ciam, vel vnciam praescribuntur: quo pondere etiam tussilago
sicca, in suffimigijs contra tussim, & folia rorismarini, ladi, costi
& origani adhibentur. In antidotis colicis, nephriticisque, & pul¬
ueribus cordi, & capiti, aut ventriculo, vteróue idoneis, drach¬
mae semissis pondere ad semunciam vsque adduntur. In suma nunc
maior, nunc minor herbarum quantitas, pro natura vel magnitu¬
dine remedij, siue illae aperiant, siue abstergant, siue gratae, vel in¬
gratae sunt, adiungi debet. mercurialis autem, brassica marina,
thymelaea, & chamelaea, in solutorijs medicamentis recentes
magis quàm siccae conueniunt, sicut etiam in venereis, eruca, &
mentha. siccae verò ad flatus discutiendos vrinásque mouendas,
& humores extenuandos.
FLORES STIRPIVM
CALIDI ET SICCI TEMPERATI.
Stechados, summi apices, hoc est flores in officinis stechados
Arabici, amari, leuiter astringunt extenuántque, abstergunt, vi¬
scera obstructione liberant: eóque etiam totum corpus corrobo¬
rant. Syrupus ex herba ipsa additis odoramentis, vel sine illis pa¬
ratur: nec non conditum ex floribus ipsius, & zaccaro, capiti, ven
triculo, & vtero accommodatum. Lutea seu vulgo citrina stae¬
chas, qui flos est inodoratus & insipidus, mulierum genis ornan¬
dis, rubrísque efficiendis conuenit. Radix eius admodùm acris 4
est, & astringens: ex mulsa cocta, pulmonis vitijs & iecoris affe¬
ctibus auxiliatur: praeterea menstruis purgandis vtilis.
Calidi
Flores herbarum
Stechas Arabica
Mandragora [sic].
Cicuta.
Ponderum &
mensurarum ra¬
tio in singulis
herbis ad medica¬
mentorum for¬
mas accommoda¬
datis.