867
Meliloti.
Croci.
Carophylorum.
Ericae.
Genistae.
Rosmarinus.
Conserua anibos
Iunci odorati.
Buphtalmi.
Chamaemeli.
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V.
147
CALIDI ET SICCI IN PRIMO.
Buphtalmi, vulgo crispulae herbae flores acrius, vehemen¬
tiusque discutiunt, quàm chamaemeli: ob quod cerato misti du¬
ritias discutiunt.
Melitoti veri flores nonnihil tum astringunt, tum discuti¬
unt, magisque calidi sunt, quàm frigidi.
Chamoemoeli, rosis tenuitate quidem similes sunt, calore verò
oleo: eóque discutiunt, laxant, & rarefaciunt. Decoctum eorum,
febres citra viscerum inflammationem ortas concoquit, discutit,
ac resoluit: praesertim quae ex cutis densitate, & humoribus bili¬
osis proueniunt: praecordijs gratissimi, lassitudini conferunt: do
lores sedant: tensa remittunt, & resoluunt: modicè indurata emol
liunt: densata rarefaciunt.
CALIDI IN PRIMO, SICCI IN
SECVNDO.
Croci concoquunt, & nonnihil astringunt: facultatem vita¬
talem tum intus, tum extra medicamentis cordi idoneis adhibiti
corroborant, nimius eorum odor capitis dolorem adfert.
CALIDI ET SICCI IN SECVNDO,
Cariophylorum, iecur, cor, & stomachum corroborant: vene¬
rem augent: quatuor scrupulorum pondere cum lacte ante assumpti.
Erica flores strumas discutiunt, aliásque duritias per hali
tum digerunt, dissipántque.
Genistae seu spartij, aluum soluunt: succus virgarum valenter
extrahit: herba ipsa arida, & in puluerem redacta in vino macera¬
tur, potuique ad aquàm inter cutem eliciendam datur: nec non pul
uis cum vino ad idem bibitur, sicut etiam lixiuium ex ipso, & vi¬
no paratum eidem confert.
Rorismarini, emolliunt, digerunt, incidunt, & abstergunt.
Conditum ex eis, & zaccaro paratum, conserua anthos officinis dici
tur, ventriculum corroborat, & vtero accomdatur. Herbae,
& radicis eius succus melle mistus, hebetudinem oculorum à
crassis humoribus ortam emendat. decoctum eius regio morbo
siue arquato auxiliatur.
Iunci odorati, qui vulgo squinanthos dicitur à graeco [GR]σχοίναν¬.
θος[/GR]. flores hodie ad nos non adferuntur, aut valdè rarò, sicut eti¬
am Galeni tempestate: quia cameli eos depascuntur. sunt au¬
tem illi similes, floribus arundinis. Radix, vel caulis magis quàm
flos probatur, nisi is collectus statim adferatur. nam uix annum
durare potest. Galenus in Theriaca etiam non floribus, sed cau¬
le & radice vsus est. Hodie solae paleę, & radices venduntur: non
N 2