867
Betonica.
Rosa
Anemonae.
Punici.
Violae.
Nymphea Ne¬
nupharis.
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS V.
147
ea, & aqua stillatitia parantur ad febres, humorésque adustos:
nec non conditum ex zaccaro: quod in officinis vulgaribus con¬
serua cordialis vocatur.
Betonicae flores superiùs exponsiti sunt. Serapium ex eis con¬
tra frigidos capitis affectus paratur.
FRIGIDI ET SICCI IN PRIMO.
Rosarum, astringunt, corroborantque vires tum vitales, tum
animales. Recentium diluta, aut decocta aluum soluunt. exiccati
astringunt: fluxiones siccant. Condita ex ipsis, serapia & aqua
stillatitia quóque fiunt: sicut etiam zulapia.
FRIGIDI ET SICCI SECVNDO.
Aneomae, parui, purpurei plurimum, aliquando lactescen¬
tes, nonnunquam albidi eandem uim habent, quam herba ipsa.
extrahunt humores, & ora vasorum aperiunt.
FRIGIDI ET SICCI TERTIO.
Punici, id est mali vulgo granati dicti flores astringunt. si¬
cuti etiam fructus.
FRIGIDI ET HVMIDI PRIMO.
Violae purpureae flore, aquosi, ac emollientes, feruidos acrés¬
que humores temperant, leniunt, siccam exustámque bilem sub¬
ducunt, & dolores capitis inde ortos consopiunt, somnumque ac¬
cersunt. Recentes in aqua calente macerantur, & serapium ex ea¬
rum diluto, vel succo, deijciendae alui efficax, sicut ex rosis para¬
tur: daturque vnciarum quatuor, aut quinque instar: vel minore
mensura, in pleuritide magno successu: siccessentes pulmones
humectando recreat, eorumque exasperatas vias lęuigat: interdum
acetum eis ad febres ardentissimas admiscetur. Siccae violae mi¬
nùs refrigerant, & humectant: iecoris obstructiones aperiunt: re
gio morbo succurrunt: inflamationes discutiunt, zulapij, aut sera
pij formula assumpti. In puluerem redacti drachmae pondere, ex
galli gallinacei, vel pisorum modicè coctorum iure, etiam ven¬
trem subducunt, paulò ante cibum dati.
FRIGIDI ET HVMIDI SECVNDO.
Nympheae, officinis nenupharis flores dicuntur, aqua destil¬
latitia fronti, vel naribus admota, capitis ex bile dolorem lenit:
somnum inducit, omnemque ardorem extinguit. Serapium ex ea
40 febribus pestilentibus & acutis: pectorísque, columellae, guttu¬
risque vitijs aptissimum. Conditum ex ea factum cum zacca¬
ro semunciae instar somnum affert: item vnguentum inde para¬